
Ingi, castratus Ata, minorerons Bodocha. Buraetis Teman.
Calmuccis Temaehn; admissarius Attan, femina Ingaen, mi-
norennis Botlogon. Tscheremissis, Tua. Arinzis Tebé; Co-
tovis Tabat ;■ Assanis Tab'at. Tangutis R’nagod ; Mas Ngas-
seb, femina Ngamomo, minorennis Ngarugh. Indis cis Gangem
Uriuth.
Spontaneum animal in mediae Asiae montanis apricis etiamnum
per paria vagatur. Dequovid. Spicil. Zool. Fasc. XI. p. 4- et Fal-
kii itiner. III. p. 292.
Apud Nomadas nostros Calmuccos, Kirgiso - Tataros et Mongolo-
Buraetos, ut et in campestribus Cliersonesi Tauricae copiose colitur
haec species, arenis et pauperrimis, sale squalentibus desertis asper-
rimoque pascuo contenta, ubi Salsolas, Polycnema, Corisperma, Cam-
phorosmas, Nitrariam, Halimum, Alhagi, Zygophyllum quod egre-
gia amaritie pollet, Anabasin, Cytisos, Xantliium, similiaque depas-
citur, exiguo potu contentum. Apud Buraetos et Mongolos minores,
(*) frigori et climatis intemperiei mire adsueti, hyemes ibi diu-
turnas sine ullo tecto vel tegmine feront et dum alta nive tecta ja-
cent omnia, misere vitam sustentant virgultis Salicum et Betulae
fruticantis vel ubi in apricis ventus nivem aufert, Robiniis pusillis
et salsugine famem depellunt. Et licet vere made fere absumti, vil-
lum jam Aprili amittant et eodem fere temporè pariant, tarnen ni-
ves et frigora saepe adhuc Majo ingruentia magnanimi feront. Verum
Tataris et Calmuccis, quibus majores sunt Cameli, major eorum
cura, arandinea tecta pro illis parando ef Corpora centonibus e co-
actili genere laneis vestiendo. Autumno pinguissiini elatos habent
(*) Sinensium Cameli vix Equo majores meminiti etiam Du Halde vol, II,
fa g . 184.
gibbos et erectos; in macilentis hyeme tophi in alterutrum latus,
plerumque in dextrum, flaccidi dependent. E dulcibus pascuis, post
longam moram in salsa loca deducti, primum purgantur a Salsolis,
dein pinguescunt, viresque inde! praecipue colligunt. Nudum etiam
salem avide vorant, et in itinere, dummodo potus sit, eo sustentan-
■ tur diu, imo, ut Nomadae perhibent ad triginta dies. Continuo
in salsis pastis sudor in villo salinis atomis efflorescit, ut etiam oves
et capellae cubantium vellus lambant, et inde crebras Aegagropilas
in ventriculo, ex deglutito villo generent. Adpropinquante vere
(Februario, Martio, Aprili) pruriunt. Tunc mares acerrima, sed ri-
-dicula pugna inter se de primatu certant, quam pugnam Calmucco-
rorn proceres interdum animi causa committere solent. Furentes et
ore spumantes inter se concurrunt adversarii, alterque alterius gibbe-
re anteriore mordicus apprehenso, ant cis pedibus colluctare et se-
invicem in terram prosternere nituntur, quo conflictu saepe fit, ut
vel pedem frangant, vel prostratus alter a victore pedibus proculce-
tur, non sine vulnere, nisi mature distrahantur. Propter hos con-
flictus Nomades eo tempore in diversa pascua deducunt mares. Ine-
unt in genua procumbente foemina et auxilo pastoris opus est super-
venienti mari, qui diu operator. Post congressum foeminae sub cau-
da cento qualiscunque appendit'ur, ne denuo ineatur; si vero post
elapsam septimanam liberata denuo admittat marem, signum est,
non concepisse, et iterum per mensem arcetur ab admissario. Quin-
decim mensibus lunaribus utero,gerit, anno lactat hinnulum, tertio-
que denuo impleri patitur. Tota fere vita parit foemina, admissarius
post vigesimum annum vix gignit. Hinnulus sexennio crescit,
vivit ultra quadragesimum. Nondum anniculo et adhuc lactanti na-
sus clavo lingneo pertunditur, et jam tunc domatur, ut procumbere
ad nutum et vocem, itemque surge-re discat; dorso etiam gradatim