
licitur, nee tarnen apud nos generat, sed ad aestatem antarcticam
prolificandi gratia illue denuo abit.
E terrestribus boreales ' nostras hyemes tantum perferunt Stry-
ges aliquae, rarae Aquilae, quibus pabulum e quadrupedum classe
non deficit, Cornices, Monedulae, Glandaria, Mimus, Pici, Picafa-
ria, Loxiae et Passëres aliqui, circa culta hominibus loca furto et
quisquiliis viventes, Tetraones varii quibus parata omni tempore e
baccis seminibusque plantarum, julis et gemmis arborum pabula,
et Cinclus circa scaturiginosos torrentes, in quibus glacies non con-
sistit, etiam hyeme contillans. Has igitur alites jure permanentes
appella veris, quarum etiam pleraeque septentrioni Europae, Asiae
et novi orbis sunt communes, nee in calidas regiones evagantur;
reliquae omnes migratoriae vel erraticae.
Migratoriae nostrae aves, quae passim aptis locis vel mitiore
hyeme consistunt, in hybemis soli gulae consulunt, non proli. Nova
proles anni in iisdem hybernis maturescit et perfectam adultae
aetatis induit plumaginem. Prolificationis gratia omnes ad nativa
loca, plus minus arcto vicina, vel frigidas ad alpes redeunt. Edu-
cata deinde prole et refecta nova plumagine, in locis pabulo ipsis
grato abundantibus aliquantisper moratae, sensim in nota byberna,
quo allicit pabulum, recedunt: multae non ante confirmatam aestatem
; omnia vero borealis haemisphaerii Pennata citra Tropicos coi>
sistunt, sola, ut dixi, Diomedea excepta. Ita vero in genere ad-
dictae sunt locis in quibus natae sunt, ut eo quot annis redeant fi-
deliter, immo quaedam exinde locales specierum nascuntur Varieta-
tes; cujus rei illustria exempla Fauna nostra praebet in Hirundine
domestica Sibiriae, Alauda alpestri, Motacilla aurorea, Emberiza
nivali, Passere arctoo, Carduele Sibiriae, Morinello, Tetraone Lagopode,
Coturnice. Hinc quoque pendet magnitudinis diversitas in
pluribus Palmipedibus et Grallis (* *) et pulcritudo praestantior in bo-
realibus, quam temperatis natarum. Hinc etiam derivanda plurium
specierum localitas praesertim quoad longitudinis gradus, qualis ap-
paret in Ciconia alba, Grue Leucogerano, Pratincola, Oscinibus et
Fringillaceis pluribus orientali Sibiriae peculiaribus, multisque na-
tantibus Eois.
Erraticae tandem mihi dicuntur aves, quae casu rare et tractu
incerto, plerumque penuria pabuli alicubi ingruente, vel alibi ejus-
dem abundantia pulsae vel allicitae, turmatim saepe congregatae ex
una regione in aliam migrant. Exempla in Caryocatacte et Corvis
variis, in Stumis, (praesertim roseo, Seleucide ave, locustarum
sectatore), Bombycilla, Curvirostra, Coccothrauste, caet. obser-
vata sunt.
Caeterum europa,eas aves facile omnes, praeter Gruem baleari-
cam et Corriram, Fauna nostra sibi vindicat, aliquas etiam cum
America communes; neque spernendus numerus earum, quae orien-
talibus nostris terris videntur propriae. Singularum enumerationem
hie praefigere non videtur esse opera superflua. Itaque privae et pe-
culiares Imperio Rosso - asiatico species sequentes enumeran posse
videntur:
Stryx uralensis (Sibir.)
Aquila leucorypba (Casp.)
Falco vespertims.
Vultur Mekagris (Taur.)
Corvus Dauuricus (Davur.)
— Cyanus (Davur.)
(*) Recte apud Curiosos Belgii varietates in speciebus avium hydropbila-
rum variis distinguuntur a magnitudine, enkelde (simplices) et dubbelte
(duplas) appellantes. *