
Camtsehadalis Hymrehun; oecidentalibus Kymchym; ad ,llk fluv.
Kymlchym.
Curilis Kyttihym vel Ojana. Tucagiris Nogtscha.
Armenis Samur (quod ad Turcas cum merce transiit nomen, et
cum Tatarorum Casaniensium adpellatione Citilli coi'ncidit).
Sylvosis Sibiriae et Asiae mediae alpestris peculiare, ut vide-
tur, animal, quod frigidioris climatis patientius quam Martes, as-
perrimas regiones occupavit; neque enim certo affirmari potest ean-
dem esse speciem, cujus pelles ex America boreali accipimus, nec
certe citra Uralense jugum in magis occidentalibus nunquam nisi trans-
fuga, Zibellina capta est. Quae de moribus dicenda essent, evolven-
da sunt in Spicilegiorum citato Fasciculo, ubi et icon et descriptio.
Clamor fere Putorii iratis; subinde Picae instar ganniunt.
Nota. i. Praeter locales Varietates Zibellinarum vellere magis
minusve nigrescente nobiles et magnitudine variantes, praeterque ac-
cidentales, v. gr. Zibellinas niveas, flavescentes, imo fulvo - luteas,
crediderim affinem adhuc speciem in interiore Asia latere, cujus pelles
cum Zibellina confundi solent, quacum summam habent, ut et
cum Marte similitudinem. De hoc animali intelligendae videntur
venatorum relationes, quae in insulis ad ostium fluvii Uth in orien-
tali Oceano sitis et in magna insula Sagalien ad Amuris ostia, si-
mul Martes et Zibellinas capi perhibent.
— 2. Ex Americae aquilonari plaga per gentem Tschuktschicam ad
nos perlatae e pellibus consutae vestes identidem animal Zibellinae per-
quam simile indicant, sed nisi fallor diversum specie. Pelles istae cum
pedibus et caudis consutae, maximas Sibiricas Zibellinas plerumque
aequant et differunt in genere castanea, subfulvescente velleris tinctura,
qui constansiis est color, quum in Zibellina vera lanugo velleris
potius in gryseo - fuscum, subcinerascentem colorem mclinet. Longio-
res pili, in pulcherrimis Americanis pellibus , nunquam nigrescunt,
sed sunt saturatissime castanei colons, in aliis dilutiores. Macula
flava gulae quibusdam, etiam pulcherrimis; reliqms gula gryseo- vel
cinerascente diluta. Cauda in omnibus paulo longior quam sibincis,
e castaneo-item nigra, tantum apice, (ubi pili longissimi et saepe
tripollicares atque rigidiores) nigricat, sed intermixtis saepe vel m
ipsa summitate pilis rufescentibus. Pedes in omnibus castaneo-nigres-
centes, villo subpedali brunneo. Vellus in genere magis rude et ;lon:
giores pili rigidiores et crassiores, quam sunt Zibellinae, cui vellus
molle, ténerum. Caput americanis gryseo-albescens, versus rostrum,
et utrinque villis ad aures, intraque auriculas fere albis, qui etiam
Zibellinis sibiricis (praesertim quibus gula immaculata cinerascitj
saepius fere albent.
2 6. M U S T E L A M a rte s.
M. corpore fulvo - nigricante, area gulae flava, Cauda pedibus
posticis longiore.
Mustela Martes, Gmelin. syst. Lin. i. p. 95- SP- 6- Schreier,
mamm. III. p. ^ 5. tab. i3o. Brisson. quadr. p.179. sp.8.
Martes, Buff on. hist. nat. VII. p. 186. tab. 22:.
Pine-Martin, Pennant, syn. p. 2x6. n. 155. Zool. arct. I.
p. 76. n. 27.
Martes abietum, Raj. syn. quadr. p. 200’.
Rossice Kuniza (diminutive a Polonico Kuna) ; in Verchoturiensi
tractu, ubi Zibellinae miscetur: Kidos.