
arctoas regiones. Capitur propter pelles elegantissimas, quae, licet
tenerae, in pelliceas vestes consutae diu durant et sunt eandidiores
Ermineis. Magis familiaris, quam Ermineum, ad domos libenter
accedit, inque domibus et promtuariis hospitatur, magno hominum
emolumento, quia mures radicitus destruit, imo Rattos in latibulis
suis debellat. In cavea nutrita homini cito adsuescit, nee tamen
mordacem naturam exuit, et praesertim famelica perquam irascibi-
lis et inquiéta vagatur; saturata dormit. Est autem voraeissima, ut
Ermineum, et facile per diem pondus seipso majus devorat. Imo
nec consanguineorum animalium, nedum Putorii, carnea respuit, uti
nec Ermineum, quod famis atque sitis est patiens. Est autem, quam
Roc, magis siticulosa et crebro potat lambendo, ut feles. Cum hu-
mefecit pedes vel vellus, lambendo, et in nido se volutando purgat.
Convoluta cubat. See let, praesertim comedens, contracto in arcum
trunco.— Morsus ejus dolorificus, non tamen, ut perhibetur, noci-
viis. Attamen virulentiam subesse indicat subita mors murium a
morsu levi. Nidukfur et parit instar Erminei. In eo quoque simile
est, quod hyemale vellus plane candidum induat, unde variorum
apud Sueeos hallucinationes, hyemalem habitu pro diversa specie
describentium. Altae in Sibiria a Novembris initio hyberno habitu
Mustelae in calido hypocausto- jam ultimis dxebus Decembris gryseo-
fuscum aestivum pilum induebant, defluente in dorso sensim hyberno.
In campis autem tardius hoc fit. Hyemalem candorem induunt
versus hyemem; in australibus etiam Caucasi (quippe alpestri situ)
Cel. Giildenstaedt exeunte jam Octobri observavit albam, pilis
raris rufescentibus. In Sibiria saepe albescunt jam Septembri, fre-
quentius versusNovembrim. Itineratores tamen, qui in Persia fuere
ibi non albescere prodiderunt, quamvis id ibi accidat Ermieeo. Ne-
que in Chersoneso taurica tepida hyeme Mustelam albam fuisse observavi.
In Europa quoque non ubique albescere credo, saltim non
in calidioribus, Anglia, Gallia, Italia. Verum Mus Lassicius, circa
quem dubius fuit Gesnerus (de Quadrup. p. 746.) omnino erat
Mustela vulgaris hyeme Candida, de qua etiam Kleinius mentionem
injecit, et meminit Leche Act. holmiens. (ed. germ. vol. i5. p. 295.)
et Ge. Agricola etiam Mustelam domesticam nonnunquam, ranus
licet, totam candidam reperiri. Et in Helvetia montana Mustelas
omnes aestate fuscas (ut sunt nostrae), vel subrutilas, hyeme Candidas
esse Gesnerus l. c. p. 753. et apud eundem Stumpfius asse-
ruerunt. Dein vero a priore cum Ermineo Mustek alba confunditur.
Ut dubia, quantum in me est, solvam, addo descriptionem Gales
nostratis.
Descr. Ermineo multoties minor. Caput minus, quam illius,
oblongum, rostrum minus simum, pauloque acutius. Mystaces qua-
tuor ordinum, etiam in hyberna nigri; verrucae supra oculoe et pone
rictum circiter quadripiles, gularis tripilis, omnes setulis albicanti-
bus (at in Ermineo seta supraciliaris unica nigrescit). Margines
palpebrarum, praesertim cantho anteriore nigri. Periophthalmium
vix dimidium ocnlum tegens, in Ermineo totum. Irides luteo - fus-
eae, obscurae. Auriculae breviores, quam Ermineo, vellere fere latentes
; pili rigiduli ante meatum decussatim strati, in utraque. Area
velleris suturalis ad ktera colli insignior. Corpus gracillimum, teres;
artus adhuc breviores, quam Ermineo. Setulae tres albidae ad
mediam ulnam a latere postico e vellere prominentes, ut in Ermineo;
volae pedum pilosiores et uriguiculi plane villo absconditi.
Cauda multo brevior, etiam posticos pedes non exaequans, in hyberno
vellere alba, cum pilis in apke aliquot (in peifectdssimisf ad
triginta) nigris. Contra in aestivis cauda* dorso1 gryseo - fiusceseenti
>3