
Kingsfisher, Zool. britan. p. 82. tab. F. fig. opt. sei grandior
naturali. Latham, syn. II. p. 626.
Martin - pecheur, Buffon. ornith. VII. pag. 164. D’Aubenton.
icon. col. n. 77.
Alcedo Ispida, Lin. syst. I. p. 179. sp. 3.
Rossice (ut Cinclus) Wodaenoi Worobêi (aquatilis) Passer; in
Ucrania Simorodok (hyeme nata) ; et Iwanok ; in Sibiria Ka-
mennoi Worobêi (Passer saxatilis, quod rivulos saxosos amat).
Tataris monticolis circa Tom fl. Kogudéver et Koktanatsch;
Kirgisis Su-Kysgisch. Calmuccis Chunchatolik ; Teleutis Ko-
kutschigasak.
Circa fluvios majores Rossiae praesertim Volgam, copiosius ad.
Irtin, maxime ad rivulos Altaïcos, -dein ad Jeniseam oblata mihi
fuit. Grrielinus et Messerschmidius tantum circa Tom fluv. ob-
servarunt. In orientali Sibiria deest, saltern a nemine observata.
Solitaria avis. Initio Maji ex australioribus ad ventât. Urinatur, ad
pisciculos et insecta ex aquis petenda. Nidificat in ripis petrosis,
cuniculo Meropis vel Hirundinis ripariae instar, saepe ad aliquot
pedum profunditatem excavato, in quibus stratum e pisciculorum
squamis, aristis et pelliculis exsiccatis congerunt. Ovula 6, 7 et
plura, pondéré drachmae, globoso - ovalia, albida, subincarnato tincta,
diametro verticali plus minus 10"'. transverso 8'". — Superstitio etiam
de hac ave inter vulgus varia. Sicca e filo in conclavi suspensa
semper pectus flanti vento obvertere crédita est. Alii rostrum ejus
lacti immissum pinguedinem ejus caseosam promovere credunt. Ta-
tari Sibiriae atque Ostiaci siccatam et corio insutam pro amuleto
felicitatis secum portant.
Nota. Sibiricis pondus a 7 ad 9! drachmas variât. Colores
in junioribus et altero sexu obsoletiores, minus splendidi, et jugulum
viridulo cinerascit; pedes fusci, qui adultis sature rubsi, subtus
in planta pulcherrime fulvo - lutei. Rostrum nigrum usque ad angu-
los oris rubros. Irides fuscae. Mensura ad uropygium 5". iff. rostri
1". 9"'. caudae 1". a}"'. ulnae alarum 2". 7". expansarum 9". intestini
11Î pollicum.
80. A L C E D O Alcyon.
A. macroura subcristata, cano - coerulescens, pectore ferrugineo,
maculis ad oculos abdomineque albis.
Ispida cristata caroliniensis, Brisson. orn. IF. p. 5i2. n. 21.
Catesb. carol. I. tab. 69.
Jaguacati, Marigr. brasil. p. 194. Buffon. orn. VII. p. 210.
D'Aubent. icon. tab. j i 5.
Alcedo Alcyon, Lin. syst. XII. I. p. 180. sp. 7.
Belted Kingfisher, Latham, syn. II. pag. 637. n. 27. Zool.
arct. II. pag. 279.
Plura specimina ex insulis Rossico sceptro subjectis versus
Americam, et e littore occidentali borealis Americae adlata sunt,
ubi maritima est avis.
X IV . M E R O P E s.
Etiam Meropes genus sunt naturale, quod extra Tropicos pau-
cissimas agnoscit species, (in America vix ullas), eaeque intra graduai
latitudinis borealis consistant, et mature hyemes ejus climatis
fugiunt. Una nostrarum specierum, Europae reliquae communis, latins
evagatur; altera calidis Asiae regionibus addicta vix usque ad
littus septentrionale maris caspici pervenit.