
stör, Lepus, quae glabreta sine sylvis fugiunt; debent ergo ex austra*
liore parte Asiae quondam transmigrasse. Quod si per insularum inter
53 ° et 54 ° a Camtschatca usque ad productum Americae pro-
toontorium subcontinuam et olim forte minus lato freto discerptam
seriem, vel per fluitantes glacies factum esse ponamus, in iis tarnen
Insulis (sylva quippe destitutis) hodie, praeter Lagopum, Vulpem et
quosdam Mures, nullum terrestre quadrupes vivit; nisi forte reliquae
species, defectu sylvae in his, quae transitum praebuerant, terris fu-
gatae yel deletae dicantur. Neque absonum est pristinam terrarum
continuitatem statuere in regione globi frequentissimis ignivomis
montibus obsita et tremendis • terraemotibus laborante. Sed mirum
simul videtur, quod animalia quaedam Americae cum Europa borea-
liore sint commuhia, eademque Sibiriae universae denegata: ut Martes,
Lutreola, Bison; neque magis explicari posse sentio, quidni ex
animalibus Americae arctoäe peculiaribus (qualia sunt: Meies et
Ursus Americani, Canes, Mustelae, Viverrae variae novo Orbi pio-
priae, Marmota quebecana, Castor zibethicus, Lepus americanüs, caet.)
saltern unüm alterumve eadem via ad nos transfretaverit et in orien-
tali Sibiria speciem multiplicaverit.
Migtdtiones 'Lactantium, licet rariores, apud nos variae f obser-
vatae sunt. Praeter enim Murium Lemmi, torquati et lenensis in ar-
cticis, M. oeconomi in orientali Sibiria, M. Laguripex Tatariae deserta,
M. decumani et agrarii per omnem jam Europam et Rossiam, partim
Naturae quadam obscura lege sancita itinera periodica, quae Vul-
piüm et Lagopodum famelicos exercitus post se trahunt; accidunt
etiam vagae migrationes, defectu cujusdam pabuli hanc vel illam spe-
eiem : adigente: quod in 'Sibiria praesertim de ;Ursis., rLepore varia-
bili et Sciuris observatum est. Hine forte est, quod quaedam dictorum
animalium hodie per omnem Europam, Rossiam, imo Sibiriam
universalia facta sint, uti Ursus, Lynx, Lupus, Vulpes, Ermineum, Gale
(rapacitate sua in longinquum ductae); Lepus variabilis, Sciurus vulgaris,
Mus Citillus, decumanus et Musculus, Aper, Capreolus. Tum
vero mirari satis nequeas, quare Sciuri, adeo ubique vulgares per
Rossiam atque Sibiriam, imo in Caucaso familiäres, non transierint,
cum Lepore timido, Lupo, Vulpe, Gale et Capreolo, in Tauricam
Chersonesum, alliciente licet pabuli hortensis et sylvatici abundan-
tia. Neque dicas, quare v. gr. Mus-tela sibirica et Zibellina in Europam
non transierint? posterior equidem solo Uralensi, non adeo inac-
cesso jugo diremta.
De Varietatibus Lactantium et hybridis stirpibus domesticis
ägere ampla esset materia, quam hie adtingere nolo, peculiari disser-
tatione ( cui complementum paro ) a me jam traotatam. Ferarum no-
stratium, ut et glirium quae pelles vestitui hominum vel ornatui aptas
praebent et sunt partim per luxuriam hominum cultiorum praetio-
sissimae, vellus in genere tanto praestantius est, ' quo magis ad orientera
et in alpinam jugi asiatici altitudinem tendas; pejores contra
occidentalium et temperatiorum pelles, quaequein planioribus et versus
orientalem Oceanumin maritimis capiuntur. Et mirum, quod in fngido
climate quaedam animalium species suapte natura ad albedinem inclir
nent, immo lege Naturae hyeme album vellus, ut Lagopus, Ermij-
neum, Gale, Lepus variabilis, vel incanum, ut Tarandus, Saiga, Sciurus,
induant; dum contra aliae in borealibus magis ad procreandas
nigras varietates inclinant, ut Leporis variabilis, Lupi, Vulpis, Criceti,
Murium variarum exempla docent, vel fuscedinem intensiorem affectent,
ut praestantissimis orientalium et alpestrium regionum Zibelli-
nis, ' Sciuris eorandem situum fuscis et boreali Castore edocemur.