
D. caffro subaequalis haec species inde a desertis campis inter
Danubium et Tanain usque in Tatariam magnam evagata est, in
Chersoneso taurica quoque non infrequens, ubi sequens et D. Sa-
gitta omnino non observatur. Hinc distinctam esse speciem eo lu-
bentius credidenm, quod differentia magmtudinis, omnem consan-
guinitatis suspicionem eximere videtur. In Sibiria haec species deest,
longe autem ad austrum, Buchariam versus, frequens, nee ultra gr.
'fio'Sr latitudinis clima perfert, uti nee congeneres reliqui. Xanthii
strumarii nuces avide colligit pro pabulo. Hyeme torpet, et perpe-
ram de eo, e Nov. Coment. Petropohtanis adoptato errore, Gmeli-
nus in editione Systematis Linnaeani, foeni acervos colligere, qaod
de lepore ogotona et alpino intelligendum,
10 §. DI PUS A c o nt i o n.
D. plantis pentadactylis! auribus capite longioribus, minor.
Mus Jaculus Pallas nov. sp. glir.
Sibirian Jerboa, Pennant, syn. quadr. p. 429. lab. 45.
Cosaccis ad Rhymnum Jemurantschik.
Magnam staturae et proportionum differentiam perpendens, ani-
malculi cum antecedente non ubique, attamen promiscue sicubi vi-
ventis, pro solo illud pygmaeo degenere habere, vix mihi persua-
deor, et dum alii post me certiora doceant, pro specie distincta
hic collocare malui.
109, D I P U S ? m er i d i an u j,
D. plantis pentadactylis, auribus capite brevioribus, cauda
lutea unicolore.
Dipus merid'anns, Gmelin. syst. Lin. I. p. ïSg. sp. 4. Schre-
ber. mammal. IV. lab. a3j.
Mus meridianus, Pallas nov. Sp. Glir. tab. 18 B. itinerar.
II. append, p. 702. n.
Torrid Jerboa, Pennant, syn. p. 297. n. 224.
In arenosis versus mare caspium aliquotis, nec usquam alibi
observata. Elegantissima species, sed, ni fallor, ad Myoxos aman-
danda, inter quos et Dipodas ambigua sola pedum posticorum
magnitudine.
XXII. S C I U R L
Ut sunt multi ab auctoribus propositi génerici characteres, ita
et is, quo Linnaeus sciuros distinctos esse voluit, ab affinibus ge-
neribus eosdem minime distingjiere valet. Sunt enim omnibus e
murino genere dentes supra cuneati, inferiores subulati, solis Spala-
cibus et Arctomye forte exceptis, et is character a dentibus tantum
his et Leporino forte atque Castoris generibus definiendis sufficit.
Si verum sine praeconceptis ideis fateamur, Sciurorum character is
est solus, quern Graeca appelatio antiquitus expressit, cauda scilicet
laxis villis disticha et corpus animalis obumbrans, nec invenietur
alius. Etenim, ut jam dixi, Glirium ordo adeo est naturalis; ut
neglecto habitu Genera omnia confluant.
110. S C I URUS V arius.
S. auriculis apice barbatis, corpore subtus albo.
Sciurus vulgaris, Lin. syst. XII. I. p. 8 6. sp. 1. Sehr eher.
mammal. IV. p. j5j. tab. 212.
Sciurus vulgaris et albus, Brisson. quadr. p. 104. 105. sp. 1.2*
Sciurus varius, Brisson. quadr. p. 106. sp. 4.
Ecureuil, Buffon. hist. nat. VII. p. 253, tab. 32.