
rum illam generi approximant magis, quam Lutrae. Et inter Pho-
cas etiam quaedam, v. gr. ursina, quae proxime ad Lutrin accedit,
posticos pedes habitiores et magis insistentes habent, ut intervallum
non ita magnum videatur. In Lutri vero etiam digitorum proportio
in plantis et unguium situs, a Phocarum structura minus distat.
Sola velleris nobilitate ilia eminet et tamen Castori magis quam
Lutrae similis est.
34. P H O C A L u t r i s.
P. auriculata, pedibus posticis gressoriis palmatis, omnibus
unguiculatis.
Mustela Lutris, Lin. syst. XII. I. p. 68. sp. 1.
Lutra marina, Schreb. mammal. III. p. 465. tab. 128. *.
Steller. Nov. Com. Petrop. II. p. 367. tab. 26. •
Sea - otter Penn, histor. vol. II. icon pag. 356. 565. Zool.
arct. I. p. 88. n. 36. Cook. i(. tert. (Icon optima.)
Rossice Bobr morskoi (Castor marinus), et Kamtschatskoi Bobr;
quondam Coraecico nomine Kalan. Junior Koschlok.
Coraecis Kalaha.
Camtschadalis Keikobsah; occidentalibus Rakku.
Curilis et Japonensibus Kaiku et Rakko.
Copiosissima in ocearjo orientali, inter Camtschatcam et con-
tinentem Americae, inter gradus latitudinis borealis XLVtum fere
eexagesimum, secundum littora Americae aqtem forte magis ad
austrum excurrit. Migrat per insulas inter Camtschatcam et Ame*
ricam sitae ,*> frequentissima quondam usque in celebrem Beringii nau-
fragio insulam, sed ab bominum venationi ejus inbiantium frequentia
magis magisque refugit. Circa Unalaschka hodie non observator, licet
circumjacentes insulas frequentet. Cum Huitante glacie, vemo tern-
pore ad Camtschatcam littora et insulas Curilas adpellit, sed conti-
nentem non ingreditur, neque versus fretum Beringii et mare glaciale
adscendit. Mari tranquillo in profundo versatur, conchyliis
praesertim victitans, tempestate in fucosa vada vel siccas rapes litto
rum scopulosque cedit. In mari coëunt, foemina supina, superve-
niente mare, dicunturque tribus diversis anni temporibus prolem
edere, quaedam vere, dein aestate et hyeme. Pariunt in littore.
Primis mensibus catuli supra matris dorsum natant. — Dormiunt su-
pinae in terra jacentes vel natantes in mari, palmis oculos tegentes.
Natant in dorso vel latere. Hominem timent, et non sunt pugnaces.
— Lutra brasiliensis plane alienum a nostro animal et vere
Lutra.
Descr. Ad complementum Stellerianae. Dentes primores supra
sex, duo medii minuti, latérales lineares; Canini supra remoti,
majores. Infra primores quatuor (adeoque non Viverrae) conferti,
quorum duo extimi anteriores et caninis vicini. Molares ubique IV.
supra intimus maximus, planus, fossulosus; sequens bipartitos, item
planiusculus ; tertius conicus, crassus; anterior canino proximus, paulo
interior, minimus, conicus. Inferiorum intimus minusculus, dein
magnus, ambo planiusculi, superioribus respondentes ; tertius minor,
convexo - inaequalis ; et antici utrinque duo, obtuse conici, parv uli.
Palmae et plantae corio crasso, piloso coalitae; palmae subtus nudae,
corio granulato, instar grossioris Schagrin dicti, antice quadnlobae;
lobo penextimo majore, prominentiore, supra biunguiculato ; reliquis