
ponunt, ne strepitu illos prodant, et nudi transcursu ilium configunt
jacentem. Tandem plurimum in cubilibus caeduntur ursi, quae ubi
e vestigiis vel e vaporibus adstantes arbores pruina vestientibus, vel
casu detexerunt venatores, post Decembris finem, quum alto somno
oppressum demum quievit animal, facta apertura, sopitum confodiunt.
Telles pro cubilibus et tegmine hyberno Sibiriae populis inserviurit ;
in Rossia traharum operimenta et cassides militares inde fiunt. Ca-
tulorum pelles plane atrae pro pelliceis lacernis aestimatissimae; sed
adultioribus fuscis praeferuntur jure Ursi americani, specie sine du-
bio distincti, nigerrimi et fulvis genis insignes. Carnes et pinguedo
ab omnibus in deliciis habetur, et Petropoli assati altilium juniorum
ursorum, domi lacté et pane educatorum, lumbi in procerum mensas
adponuntur. Bilem ursi in febribus intermittentibus atque ictero
(nec non ad plures alios morbos) non sine fructu propinat Rossorum
vulgus. Etiam potant et inungunt contra tumores et dolores arthri-
tico - venereos. Cor quoque combustum pro medicina servatur. Fabula
etiam in Sibiria, de calculo inter musculos ursi reperiundo,
quem ventosum appellant (Wétrenoi Kamen) et quo Jacuti brachio
alligato et ad hanc vel illam plagam verso, ventum ex eadem pla-
ga elicere feruntur. Os humeri hodienum Camtschadali pro falce
ad secanda gramina aptant. Inbestina sufflata et gelu exsiccata pel-
lucidissima, ad Lenam et in Camtschatca pro fenestris serviunt.
Jisdem Camtschadalorum mulierculae luxuriosae aestate faciem ob-
glutinant, ne a sole torreatur tenera cutis. Nomen fluvii Abacan ab
ursi sanguine mutuatum.
Nota. Anno 1771. migrantibus tune, ob annonae forte penuriam,
e montano tractu frequentibus ursis, rarissimo exemplo, a Burattis
ursus plane albus, vivus captus fuit. Albo - nigroque variegatum circa
Narym occisum vidit Stellerus. In Uralensibus montrbus dan-
tur fusci et nigri, imo aterrimi, ut sunt eatuli semper; ü Sibma
plerique nigri. Rossi distinctionem ursorum faciunt m formicanos
(Muraweiniki) et cadaverivoros (Sterveniki), sed nullo solido argu-
mento: variant solummodo colore vel nigriore, vel e fusco magis
rufescente; et magis minusve iracundi et crudeles fiunt anm tempore,
aetate, et alimenti copia vel inopia. In supenonbus regiombus
Jeniseae fluvii albo nigroque varii aliquando copiose observantur.
i 3. URSUS marin u s.
U. corpore albo. Fall. itin. III. p. 691. Spicil. Zool. XIV.
p. i. tab. 1.
Ursus maritimus, Gmel. Syst. Lin. 1. p. 101. sp. 5. Sehr eher,
mam. III. p. 5 i3. tab. 141.
Ours blanc, Buffon. hist. nat. supplem. vol. HI. p. 200.
tab. 34-
Polar Bear, Pennant Syn. p. 192- tab- 20- fig- t Zo°1’
arct. I. p. 53. n. 18.
Rossis Bjeloi, morskoi Mjedwed, (ursus albus vel mannus).
Samojedis ad Mangaseam Sira- boggo, versus mare Djog - dade-
boggo.
Jacutis Yrung -Tschukschis n oEmesasdei b(uasv usN êailbnugsin)-; sedentariis Akliak. Aleutis
Tanhak.
Frequens in glacie totius Oceani arctici, quem nunquam dese-
rit, nec per fretum Beringii ad Camtschatcam descendit nisi rarissime;
victitat Phocis, Balaenarum Delpliinorumque cadaveribus, pisci