
IL - F A L C O N E S.
Rapaces diurnas a Linnaeo conjunctas in tria genera disponere
visum est, tantundem characteribus inter se distincta, ac Vultures:
Nobilissimos primo loco posui, bellatores Falcones, sequantur
regiae, vi sua tremendae Aquïlae, ultimoque loco erunt inertiores
istis Accipitres.
Falcones omnium facillime distinguuntur : rostro brevissime
adunco, ad apicem utrinque bidentato, respondente in inferiore man-
dibula utrinque incisura; cera crassa, in qua narium aperturae ro-
tundae, papilla in medio prominente. Dein proprium his est digi-
tum in pedibus exteriorem, laxa plica adnexum, transversim extror-
sum detorquere, praesertim quum falculis prehendunt; et in genere
habent digitos valde elongatos, subtus verrucis articularibus insignes,
et falculas cum tenuitate fortissimas, elongatas. Alae et cauda omnibus
rigidae et elongatae, ad velocissimos in aëre motus adaptatae;
pleraeque et altivolae. Nidulantur quoque in alto et cruenta praeda
vivunt, ignobilem cibum aversantes. Omnibus color in prima aetate
variabilis, unde multa apud auctores confusio. Hyeme demigrant in
temperatas regiones, comités migratoriis avibus, cum quibus et re-
deunt ad solitos nidos. Ad venationem praesertim dociles sunt, et
praecipuum spectaculum praebent F. Gyrfalco et peregrinus, nee minus
pro sua parvitate delactabilis Aesalon. Species secundum aeta-
tem et varietates mire multiplicarunt auctores tam Falconum, quam
accipitrum, sed omnium maxime Gmelinus in Systemate Linnaeano.
12. F A L C O Gyrfalco. TAB. III.
F . cera pedibusque coerulescentibus, corpore longitudinaliter
maculato, caudae apice concolore.
Gyrfalco auctorum, Brisson. örnith. I. p. 3yo. tab. 3o. fig. 2.
Lin. syst. I. p. i3o. sp. 27. Buffon ornith. p. 23g. tab. i3.
(pulcherrimae), D’aubenton. icon, color, n. 210. 462. 446.
Latham, syn. I. p. 83. n. 63. et p. 70. seq. n. 5o. Zool.
arct. FL p. 216. D. 221. F. et forte p. 220. E.
Accipiter fuscus, Frisch, av. tab. 74. (junior primi anni.)
Rossis femina Kreischet, mas Tschelig - Kretschatoi; albus Tschet-
wertnoi - Kretschet. Baschkiro - tataris mas Schonkar, femina
Itelgoe. Jacutis Urung - hire (albus falco). Calmuccis Sagal-
mai. Lamutis Ormddogbn. Camtschadalis Gych - Schyschy
(altus falco).
Inter venatrices aves arte falconaria nobilitatas princeps Gyr-
falco sat magna copia in excelsis rupibus Uralensis jugi, tractuum-
que Sibiriae alpesttrium nidulatur, neque hyeme temperatiores situs
ommno relinquit. Baschkiri falconariae venationis amantissimi et
peritissimi, hujus et sequentis pullis praesertim inhiant, eque nidis,
arduo et periculoso labore, loris percautes sese sublevantes, vel ex
alto funibus demissi, rapiunt; in quo etiam a matre cavendum est,
quae audacter oculos rapientium unguibus impetit. Falconarii qui
ab aula Imperiali ad capiendos per Baschkiriam Gyrfalcones mitti
solent et a Rossico hujus avis nomine (Kretschetniky), in apricis ad
Isettum fluvium plurimos hujus et sequentis speciei capiunt retibus
suspensis, vel valvatis, mobilissimis, sub quibus Columba viva e
funiculo volitat. Inter hos capiuntur et albidi, nobilissimi, seniores,
Rossis Tschetvertnoi Kretschet vulgo dicti. Tarnen et hi circurantur.
Sed plerique circa Uralum capti sunt fusco - cinerascentes et liturati.
Contra in orientali Sibiria et Camtschatka Gyrfalcones, uti et Astu-
res, plerique fere albi, nobilissimi, fortitudine et pulcritudine Islan-
dicis praeferendi. Haec omnium rapacium altissime et fere extra