
pedum, rectricum denique proportion© brevi ad alas se distinguunt.
Rostrum minus aduncum quam Falconibus, nec bidentatum, magis
robustum, quam accipitrina, forma fere ut in Asture, sed magis
compressa. Cera lata tersa, convexa, naribus oblique ovatis, paten-
tissimis. Lingua subbiloba vel integra. Pedes plerumque ultra me-
dias tibias plumosi; digitis crassis, extimo quidem extrorsum versa-
tili, at minus laxe, quam Falconibus, nec adeo insigni plica adnexus.
Omnes sunt macropterae, cauda minus elongata sed rigida, omnes
altivolae, animosae, cruenta praeda praeeipue vivent.es, pauciparae,
ut rapaces reliquae; omnes etiam id singulare habent, quod plumae
capitis et cervicis singulari forma Ianceatas habent, ut Galli fere gal-
linacei. Species apud nos satis numerosae per vastum Imperium»
öec individua rara,. propter sylvarum,. montium, solitudinum, vena-
tionis abundantiam, quibus bonis haec gens maxime delectatur.
19. A Q.U I L A nobilis (*) TAR. VIIL
A. tibiis plumosis, fuseo-nigra,. pectore albo- maculato, crisso,.
rectricibusque basi albis.
Aquila Aldrov. omibh. I. p. vy.
Chrysaetus, cauda annulo albo eincta, WiUughb. ornith.
pag. a8. tab. 1. Raj. syn. av. pag. 6. n. 2,
Aquila nigra, Brisson. orn. I. p. 434- n- 8- Latham, syn. I.
pag. 28. n. 2.
Aquila cauda alba, Edwards, av. I. tab. 1»
(*) Nobilem cagriominare malui, iri sira gente nobilissimam et fortissimai»
speciem, ne continuetur fconfusis, qua Cbrysaëton vel A fulvam appella-
xunt, quae fulvi nihil habet; M lanatti autem npmen, quod huie antiquitus
proprium videtur fuisse, distinctae speciei applicarunt, eique in-
cértissimae, nec omnes credo eandem volentes.
Falco fui vus, Lin. syst. XII. p. 125. sp. 6. Latham, syn. I.
p. 32. n. 6. (Ringtailed Eagle).
Aquila communis, Buff on. ornith. I. p. 86. D’aubent. icon,
color, n. 409«
Rossice nomine generico Orèl vel speciali, a Tataris adscitïtio
Berkut. Tataris in universum Bjürhut; Jacutis Kara - tschâgyl.
Calmuccis, Mongolis et Tungusis Dauuriae Tarbodschi; Lamu-
tis Wlak. Jukagiris Kaniel. Tangutis Tang’har.
Circa Uralense jugum omnesque inde ramescentes tractus mon-
tanos apricos, etiam clementiores, frequentissima avis, neque in al-
pestribus apricis Sibiriae, praesertim Dauuriae deest. Maxime amat
excelsas rupes et loca édita, unde per circumjacentes campos impe-
rio regnare possit, saepe multorum milliarium intervallo a nido prae-
âabundus. Nobilissima et cum sequenti maxime animosa sui generis,
sed sola institutionis patiens, unde inter Nomadas Asiae, praesertim
Kirgisos, venationis amantissimos magni aestimatur, quaeque
docilior, non enim omnis feritatem exuit, nobili equo redimitur.
-Vilipenduntur clamosae; periti etiam gestus motusque avis observare
et inde judicium ferre callent. Instruitur praesertim ad Antelopa-
rum et luporum vulpiumqne venationem, et inter duos falconarios
in pertica, vel in ligneo sustentaculo stapedi equitis innixo, tecta
oculos praefertur. Animalium minorum altero pede caput, altero
dunes corripere solet; Majorum vero animalium in capita et cervi-
cem falculas injicere edocetur, hoc praesertim modo, ut famelicae,
demta galea oculos tegente, carnes sanguinolentae non aliter, quam
in capite vel cervice effarotae pellis majoris cujusdam animalis offe-
runtur. Docta aquila apud Kirgisos duobus Camelis aequiparatur.
Nidum condit in piano rupis inaccessae, imo in calvis montium col-
liumque deserti verticibus, e circule ramorum supra nudum solum