
Nota î. Umbrae colore fusca est Orca, subtus alba. Pone caput
utrinque macula lateralis alba, oblong a. Pinna dorsalis altissima,
lata, retrorsum subfalcata et acuta, saepe supra aquas prominens.
Dorsum a nucha versus pinnam adscendens.
Nota 2. Tilesius, qui nuperrime in expeditione Krusenster-
niana Orcas numerosas in mari Ochotensi turmatim et quasi ordine
militari natantes observavit, tabulam pictam, quae orcarum pinnis
dorsalibus ensiformibus quasi vel subfalcatis ex undis prominentibus
natantium ordinem et intuitum simul cum phocarum ab iis persecu-
tarum saltibus repraesentat, nobiscum communicabit-
XXXIV. PHYS ETERES .
Quemadmodum Phalaenographia nostrorum marium adhuc incu-
nis est, ita praesertim Physeterum species adhuc obscurae manent,
quamvis plures, imo forte ignotas, in Oceano orientali dari e, rela-
tionibus suspicio sit. Sed quum raris casibus in littora ejiciantor,
ibique ab incolis et feris sine mora discindi et .dilacerari soleant,
neque Stellero, attentissimo ad omnia observatpri, neque nuperis
in expeditione Billingsiana missis observatoribus contigit plures ho-
rum cetaceorum species examinare et describere. Praeter unicam vero
Fhyseteris speciem, de qua certo constat, de tribus adhuc e relationibus
insulanorum famam accepi, quas nominibus probe distinguunt:
im . species Canagice Aggadachgik appellata, dicitur in longi-
tudinem quindecim orgy arum excrescere; Dentes illi in ore antice
supra sex , infra tres eminere in dodrantalem longitudinem, laterales
ad esse plures. Ossa solidissima ad tuguria et alios usus oecono-
micos optima. Sed cames et pinguedo nonnisi summa penuria in
cibum adhibentur, eténim pinguedo iiistar Mercuru per intestina fu-
git et diarrhoeas pessimas causât, (*) unde tantum pro lampadibus
inservit. (An Physeter microps?)
2J". Species Canagice Tschieduk appellata, dècem orgyalis.
Dentes illi dicuntur esse duo supra et totidem infra ad dodrantis longitudinem.
Pinguedo itidem noxia, nec ideo in cibum adhibetur.
Sed nec ossa, neque pro lucemis intestina serviunt:
3*ia. Species Canagice appellator Tschumtschugagak et ad 12
vel ultra ulnas adolescit, admodum pinguis, ut ferunt. Dentes ûh
antice supra infraque quatemi, tripollicares. Ossa pro usu domesti-
co optima. 147. PHYSETER. macrocephalus.
P. dorso impinni, gibbulo, fistula in cervice.
Cete admirabile, Clus. exot. p. i3i. Klein, miss. II. p. 14*
Balaena, Willughb. ichth. tab. A 1. fig. 3.
Physeter macrocephalus, Lin. syst. XII. I. p. 227. sp. 2.
Schreber. mammal, icon.
Rossis maris accolis Plewün (sputator) vel Wolk morskoi (Lupus
marinus.) Camtschadalis Tschiigat.
Dicitur in Oceano arctico admodum esse frequens et crebro in
littora mortui expelluntur. Pinguedo ad lampadas utilis, purgans,
mercurii instar intestina percurrere, caro tamen tenerior et sapidior
reliquis balaenis esse traditur. Voracissimus Phocas praesertim Venator,
quarum pellibus semidigestis vulgo effarctum ventriculum re-
periri dicunt.
(*) Til. M a rtin ilescr. of the western islands of Scotland (Lond. 1716. 8vo) per
hibet majores tantum balaenas purgare, juniores optimum praebere
alimentum.