FLORAE COLÜMBIAE
SPECIMINA SELECTA
AüCTORE H. KARSTEN d»- phil. et med.
- Post multipliées complurium an n o rum curas nobis, qui subscripti sumus, redemptoribus librariis con-
tigit, u t viris natural is historiée studiosis hoc opus offerre liceat, quod e t cognitionis diligentia e t description
s magnificentia commendandum esse existimamus.
Au’c to r ©peris cum p e r duodecim annos in Columbia vicinisque populis commorans botanicae imprimis,
quam p ro fite tu r, operam dedisset, facile effecit, u t ex flora illarum regionum p ro p ria selectas quasdam plantas
delineatas exhiberet ac secundum artis suae régulas describeret: quae plantae cum adhuc ignotaë prorsus vel
parum notae essent, tarnen a u t in medicina a u t technica ratione a u t aesthetica notabiles essent. Qu a re et
qui botanicae operam d a n t, e t medici, e t technici et h o rto rum cu ltu rae qui studiosi et qui denique omninö
plantarum amici su n t, h o c opere d electabuntur, in quo efßgiestomnes ex na tu ra ipsa expressas summaque
arte elaboratas exhiberi videbunt. Criticae quidem omnium familiarum plantae eaeque, quae aut in medicina
au t in communi hominum usu multum valent, p raecipue a d um b ra b u n tu r, nec tamen minus quae floris pulchri-
tu d in e excellunt, exhibebuntur. Quae zonae tropicae peculiares su n t formae palmarum e t iilicum, modulo
m in o re , sed plene ex h ib eb u n tu r analysisque earum item imaginibus îllustrabitur.
Ubique autem etiam florum et fru ctu um, u t p a r est, imagines d ab u n tu r, u t e t descriptio eorum facilius
intelligatur e t plan tarum ip sarum, quae tra c ta n tu r, ratio locusque, quem quaeque in systemate o b tin e t, melius
cognoscatur.
Descriptio p lantarum d a b itu r Latine et Germanice.
Opus in folio maximo p e r decern fasciculos, qui singuli vicenarum tabularum e ru n t, edetur nec re-
demptores ulli sumptui pepercimus, u t eas celeberrimis e t in studio suo praestantissimis artificibus conncien-
das mandaremus. Quos sumptus nobis e o rum , qui haec emere cupient, numéro compensatum iri speramus.
Praeter redemptores ipSos omnes officinae librariae eo rum , qui subscribere volent, nomina recipient.
Pretium singulorum fasciculorum cum tabulis n o n pictis statuimus quindecim th ale ro rum Pruss., cum
tabulis pictis viginti th ale ro rum Pruss.
S ubscriptorum nomina op eri, ubi confection e rit, praescribenda curabimus.
Omnia autem ad coniiciendum hoc opus ita praeparata su n t, u t p e r singula spatia semestria q o s sin-
gulos fasciculos edituros esse polliceri liceat.
B e r o l i n i , d. XXI. Febr. MDCCCLIX.
Ferdinand! Dümmleri successores.