
 
        
         
		versum  tota  structura  nullam  cum  perfectioribus plantis ad-  
 finitatem  offert,  cum  nec  tela  cellularis  vera nec vasa hie in-  
 veniantur. 
 Ab  altera  parte autem ab Aigis  recedere videntur praesentiâ  
 radicis ,  qu^e vado infigitur ,  foliolorum ,  et  partibus genera-  
 tionis  magis  evolutis.  Verarn  autem  radicem iis deësse auctor  
 uobis  est Cl.  B ischöfe  in  eximio opere :  die Kryptogamischen  
 Gewaeehse etc.  1 Lief.  Caulis immediate in terram elongatur,  
 et  solummodo  fibrae  ex ejus.nodis  provenientes  tenuissimae,  
 radicum  nomen  merentur. —  Foliola multo magis dubia sunt  
 et  a  Cl.  auctore  ultimi  ramuli  habentur.  Contrariam  opinio-  
 nem  fovet  acutissimus  Alexander  Braun ,  vera folia illas partes  
 habeas,  cam  ex  earum  axillis ramuli oriantur,  etc.  Quod  
 autem  si  etiam  concederes ,  non impedit,  quominus Algis  has  
 plantas  adscribas,  cum  frondes  in  caules  et  folia  partitae iis  
 omnibus non desint. 
 Quod  denique  fructificationis  organa  attinet eorum dimorphia  
 in  aliis  etiam Algis  cernitnr ,  uti  ex gr. jam in  Ceraminis  
 quibus  externa  conceptacula  sunt  sporidia includentia,  simul  
 cum  sporarum  evolutione  in  frondis  articulis.  Num  autem  
 revera  sexuum  discrimen  inter  partes  illas Characecarum ob-  
 tineat,  aeque minus constat  ac de aliis Algis.  Ipse Cl.  Braun  ,  
 qui  ab  Algis  remotas  Charas  perfectioribus plantis  adscribit,  
 eas  tarnen  cryptogamas praedicat,  cum ovulis et granulis pol-  
 linaceis  organa  ilia  e  longinquo comparans.  Cui  autem  sen-  
 tentiae  quominus  subscribam  ,  impedit  structurae differentia  
 insignis  inter  globulos  illos Chararum et granula pollinis vera  
 intercedens.  Sporangia  vero cum  seminibus reliquarum Alga-  
 rum  ,  v.  c.  Ceramiorum  ,  comparat,  conceptacula intus spo-  
 rifera  ea  habens. 
 G enera. 
 a.  Caulis e tubo  simplici.  Nitella. 
 b.  ------   e tubis  plurimis,  Chara. 
 XXIV.  N itella  Ag.  Caulis  e  tubo simplici membranaceo  
 constans.  Sporangia  ebracteata , non  coronata. 384.  N.  flexilis Ag,  Gracilis,  caule  trichotomo,  ramentis  
 furcatis  apicibus  acutis  mollibus,  sporangiis  solitariis  axilla-  
 ribus oblongis plerurnque  septemstriatis. 
 Color  plerurnque  laete viridis.  Pedis  longitudinem superat.  
 Utrumque organum propagationis in  eadem  planta. 
 Cha