
 
        
         
		Algae  aquam  dulcem  et  marinam inhabitantes  ,  subrnersae,  
 fundo  ope  radicis  spuriae  affixae,  caespitosae  et  ifolitariae,  
 odore  hepatico  insignes. 
 Obseroatio.  De  his  perquam  singularibus  plantis in syste-  
 mate  ordinandis  ,  a  L i n n a e i   inde tempore multum inter viros  
 doctos  dubitaturn  est.  Is  enirn  ipse  in  prima Generum plän-  
 tarum  editione  Aigis  Charae  genus  associavit,  inter  genera  
 Fuei  et  Lichenis  earn  collocans,  in  secunda  vero  Syst.  Naturae  
 editione  Holmiensi  inter  Marsileam  et  Fucum.  Dein  
 autem  ,  propagationis  organorum  nudo  oculo  conspiciendo-  
 rum  dimorphia  motus  inter  phaenogamas  plantas  earn  rece-  
 p i t ,  flores  nudos  ei  tribuens  ,  glokulos  illos  antheras,  sporangium  
 pistillum  praedieans,  Quae  equidem partium  expli-  
 catio  a  plurimis  Botanicis  hune  usque  in  diem  recepta,  
 hodie  adhuc  suos  asseclas  numerat. 
 Intima  autem plantae structura accuralius  exarninata  et cum  
 ea  reliquarum  plantarum  eomparata  ,  mox elucebat  ,  Charas  
 organisationis typum multo  simpliciorem oflerre, quam quidem  
 L i n n a e u s   crediderat.  Quo factum  est  ut Cl,  R i c h a r d   propriae  
 familiae  ex  hoc  genere consiruendae neeessitatemintelligeret,  
 quam  in plantis aequinoct.  H u m b o l d t i i   descripsit et in vicini-  
 tate  pi.  vascularium  cryptogamicarum  Rhizospermarum  et  
 Equisetacearum  collocavit.  Et  hune  Cel.  Gallorum  Botani-  
 cum  multi  secuti  sunt. 
 Cum  autem  Characeae  ab  illis plantis,  si  earum  structu-  
 ram  anatomicam  consideras  ,  magnopere  differant,  inter AL-  
 gas  Confervinas  eas  collocandas  esse,  docuerunt  ingeniosi  
 acutissimique  artis  magistri  A g a r d h  ,  N e e s   a b   E s e n b e c k   ,  
 B r o n g n i a r x   ,  atque  W a l l r o t h . 
 Quam  sententiam  amplexi,  Characeas  hie  enümeramus  j  
 etiamsi,  ex  ejus  temporis  genio ,  in  Tom.  I  hujus  operis,  
 phanerogamas  plantas  continente,  jam  tunc  cognitae  indige-  
 nae  speeies  descriptae  exstent. 
 Characeae  autem multo minus a  reliquis Algis Chlorophyllis  
 reeedunt,  quam  ex  habitu  concluderes.  Nitellae  scil.  genus  
 e  tubo  simplici  eomponitur  ,  •  ramis  verlicillatis  articulatis  
 ramulis  phyllodinis  obsitis  instrueto,  qualis  structurae  
 exemplum  in  solis  Algis  occurrit.  Chara  magis  complicata  
 structura  recedit.  E  pluribus  enim  tubulis  longitudinaliter  
 junctis  ejus  caules  formatos  videmus  ,  in  quo,  si  quid recte  
 video,  similem  structuram  agnosco  ac  in  Polysiphoniae  genere  
 inter  Ceraminas  offendimus,  adeo  ut Nitella  cum  Chara  
 comparanda  sit  ac  Ceramium  cum  Polysiphonia.  —   In uni