M a g . .» illa plaiitarum familia, quæ nomine Algarum ple-
rumque comprehenditur, pluribus constat seriebus invicem
diversis, in quibus singulis formæ a simplicioribus et minus
perfectis ad alias evolutione superiores sensim adscendunt.
Qui vero in singulis seriebus sunt quasi evolutionis gradus
et modi, hi sæpe reveniunt in aliis seriebus, et ita ori-
untur formæ quodammodo analogæ, quæ quandoquidem et
figura exteriore et structura sua interna ita invicem similes
adpareant ut non tantum olim sed etiam hodie invicem
affines consideratæ fuerint. Ita Amansiam & Bictyotam próximas
in systemate posuit Lamouroux; in Genere Mesogloice
et Hehnintlwdadiaceas et Chordarieas recepit G. A. Agardli;
his structura quodammodo convenientes Batrachospermeas Hel-
minthodadiaceis hodiernis affinitate quoque próximas esse
statuit Thuret. Aliquando quoque formæ, affinitate multo
magis distantes, certo qnodam respectu analogias offerunt
(Vamlieria et Saprolegnia). In Algis multa exempla docent
formas morphologico respectu similes tamen in systemate lon-
gius distare debere *).
Formæ quæ aut simplicitate aut complicatione struc-
turæ sunt quasi extremæ, evolutionis gradu admodum diverso
in diversis seriebus constiterunt. Inter Algas virides
*) Quum A. Braun (Molli Bot. Zeit. 1875 p . 210) plures in sy ste matica
dispositione p lantarum inferiorum rautationes re c en tiu s factas
reprobavi!, in s is ti!, si quid video, prin c ip iis, quibus jamdudam credi-
d e ru n t systema n a tu ra le condi d ebere. Si affinitates, monente Braun,
ex p ro p rie ta te quadam peculiari fructiflcationis baud deduoere lic e t,
multo minus eonformitate quadam evolutionis deduoantur.
1
.A