
Ap rili, Septembri et Octobri, in Sibiria praesertim in borealibus
observata, ubi prolificat. Petropoli adventat tempore gemmationis
primae, plerumque vento occiduo liante, licet pluvioso. In Tauria
autumno diu moratur, primum in apricis, humidis, ’dein frigidiore
versus Novembrin tempestate, in convallibus sylvosis, vineis et hor-
tis orae meridionalis, unde , confirmais tandem hyeme, in Anato-
liam trajicit. Moderatis vero annis etiam per totam hyemem resi-
d e t, et gelu per transennam incidens non timet. (Hybernat sie
etiam saepe in Anglia et insulis inter Europam et Americana sparsis.
Sedet in tuberibus terrae muscosis adtracto capite, quasi stupida.
Inter frutices cum exigua strepera voce volât. Migrât praesertim
vesperi.
Descr. Moles Perdxcis. Rostrum tibia cum digito longius,
subattenuatum, extreme crassiusculum, subrugoso - scabrum, apice
superiore eonico, (quod omnibus fere Seolopacibus) , basi flavum.
Oculi a rostro remotissimi. Frons ultra oculos, totaque facies pallida:,
fusco undulata, loro nigro utrinque divisa. Lineolae sub collo trans-
versae nigrae praesertim quatuor insigniores, reliquis, quibus corpus
totum subtus transversim virgatum. Dorsum et aloe pulchre varie-
gato fulvo, fasoiis nigris fuscisque, aliquot item albis supra alas,
plumarum terminalibus. Remiges rectricesque exterius ferrugineo-
dentatae, posteriores apice albidae, et atrae intra apicem. Fedes
inter omnes Scolopaces brevissimi, flavescentes ; femora vix denuda-
ta; digiti longiusculi, membranis uullis ; posticus sine ungue muticusl
Mensura rostri a". 7'". tibiarum 1". 3"'. digiti medii 1". 7"'. ulnae
alarum 7". 3".
2 8 5. SCOLOPAX patustris.
S. loris fasciisque frontalibus fuscis, corpore supra ferrugineo
»triato, subtus transversim fasciato, tectricibus apice albis.
Rusticola seu Scolopax media, Frisch. av. tab. 228 !
Great Snipe, Latham, av. V. p. i 33. sp. 4*
Rossis venatoribus Leshenok (hurnicuba).
Tungusis Dshinnekun.
Jucagiris Kuldrik.
Cum praecedente in borealibus Rossiae et Sibiriae palustribus
observatur, a nullo auctorum, praeter F r is ch ium , distincte tradita,
licet venatoribus germanis, sub nomine Wald - bruch - Schnepf, satis
nota. Venatu difficilis est, quippe in densissimis sylvarum palu-
strium versari amans. In australioribus tantum migrationis tempore
apparet.
Descr. Magnitudine secunda a Rusticola seu media inter ean-
dem et Gallinaginem. Rostri forma, ut in Rusticola. Lora fusca
et fasciae duae frontales, per verticem dilatatae, ut Gallinagini.
Variegatio colli dorsique similis, sed -elegantior; subtus autem corpus
fasciis transversis nigris , gryseo - adumbratis, inordinatioribus
quam in Rusticola. Alarum et tectrices omnes et vestitrices apice
albae, quo maxime distinguentur a Gallinagine. Cauda lateribus
oblique alba, magis quam in Gallinagine. Pedes proceriores quam
Rusticolae, femoraque ad semipollicem denudata; digiti paulo bre-
viores quam Gallinagini posticus uuguiculatus. Et haec omnia in
plurimis speciminibus, inter se et cum affinibus comparatis. Mensura
rostri 2". 3|'sb ulnae alarum 5". 7'". tibiae 1". 3' '. digiti medii
(cum u. 2§w.) 1". 5'". ?