
XVII. E L A E O R H O V S .
Piscem hunc anomalum, sub nomine Callionymi balcalensis
quondam a me description, sub hoc genere comprehendi omnino
non posse, immo nulli notorum generum characteribus convenire
satis nerspicio. Ergo tantisper, dum forte affines species aliunde
innotescunt, proprio nomine solum hic proponere visum est. Differt
autem a Callionymis non solum pinnarum ventralium defectu plena-
rio, sed etiam operculis branchiarum plane solutis et caudae pinna
bifurca; ut alia taceam. His iisdem characteribus et pinnarum pecto-
ralium conformatione ac situ a Cottis quoque recedit, etiam si spinas
capitis Cottis solemnes non'respicias. Praeterea adeo est mollis,
iluxus, nudus et excolor, ut paene excoriati piscis sit similis, et
nullum, quod sciam, in Natura analogam speciem agnoscit, nisi aliquant
cum Triglis habitus similitudinem admittere velis.
S>8. E L A E O R H O Ü S laicalensis, 1 A B .X X . fig. i . f t
A. pinnis pectoralibus elongatis, dorsaK priore minuscula.
Callionymus b a ïc a le n s isPall. itin. 111. append, p. 207. n.
4q. Nov. Act. Petr. I. p. 349» tab. 9. fig. 2. 3. Gmelin.
syst. Lin. III. p. 1153. sp. 4-
Rcssis Baïcalem accolentibus Golomaenka, i. e. piscis abyssi.
Tungusis Olothan.
Piscis omnibus numeris singularis, Lacui Baïeal Sibiriae pecu-
Iiaris, qui licet nunquam-in retia incidat, quia in abysso profundis-
simi lacus versari videtur, subinde tamen, post tempestates Lacum
agitantes, tanta copia in superficiem aquae mortuus enatat, ut acer-
vatim in planiora meridionalia Lacus littora a fluctibus egeratur, ubi
tunc a Rossis ad excoquendam pingüedinem, Sinensibus vendibilem
adhibetur ; etenim nauseosus homini, he quidem a Laris vel Corvis
appetitur. In magnis autem cumulis omnes fere ejusdem magnitudi-
nis reperiuntur, ut Clupeis solemne est, et licet recentes, admodum
sunt molles et fluxi, pinnis et aristis infirmis, et in oleosum pingue
tandem toti dissolvuntur, quod etiam in Spiritu vini asservatis co-
piose innatat.
Descr. Magnitudo qualem icon exprimit, dodrantalis. Caput
magnum, infirmum, basi angulato - subtetraëdrum, vertice piano,
temporali carina bituberculata, operculis, mollibus, laevissimis,
quinque impressionibus in ambitu, lamina postica accessoria parva,
subtriangulari. Rostrum plagioplateum, latum, rotundatum : rictus
magnus ; maxillae firmiores, osseae, margine crasso convexo, extror-
sum confertis uncinulis late scabro, inferior paulo angustior, sed
apice subacuto, glabro, ultra superiorem prominula. Lingua obtu-
sissima et os intus reliquum inerme, glabrum. Branchiarum rhaches
longissimae, dentibus geminatis obtusis, apice muricatis, distantibus
pectinatae, brevissime barbatae. Membr. branchiostega angustata, ab
isthmo gulae plane disjuncta, radiata cartilaginibus sex valde inter
se remotis, septimo operculis adnato. Oculi utrinque ad frontem
planam, magni, nigri, cute obducti. Nares simplices. Corpus mol-
lissimum, alepidotum, monochroum, albidum, pinguedinosum, com-
pressum, a capite sensim adtenuatum ; Cutis tenuis, laevissima, linea
lateralis vix conspicua dorso vicina. Pinnae : ventrales omnino nullae
! pectorales longissimae, dimidiam corporis longitudinem aequan-
tes, radiorum i3. qui omnes tenues, sed rigidiusculi, subarcuati, 1
ad to. longissimi, extremitate cirrhosi molles, sed membrana albido-
pellucida, lata, satis firma usque in apicem connexi. Pin. dorsalis
prior parva, radiorum octo brevissimorum, distantium; secunda