
tim circa rotundatum verticem crebris, interdum vero paucissimis
pictum, quod vitello aurantio, sapidissimo, omnià maritimarum
avium ova laude vincit. Parit circa i5 — 20 Junii, imo sub finem
Maji, locis saepe ita praeruptis, ut vix spatium sit, ubi incubans
avis insistere possit, quae erecta stans, ovum foveolaë adaptatum et
immobile ano fovet, et saepe in mari vaga per horas nudum linquit.
In mari natant saepe dormitabundae, ut perticis e scapha occidi
possint, tumque terrore ita percelluntur, ut neque natare, nec subvolare
, nec urinari sciant et in superficie maris quasi volvuntur.
Alias sunt timidae, minusque stolidae aliis marinis. Diu sub aqua
durant, et piscibus maxime vivunt, unde caro pisculenta. A mari
saepe in littöra post tempestates egeruntur integerrima et non putre-
factae, Forsan a diuturniore mora sub aquis suffocatae.' Dum ovis
insident facile fustibus caedi, vel laqueis, retibusve injectis capi
possunt, et dum una capitur, vicinae non turbantur. Hyeme in
mari glaciali et Camtsehatico desunt; sed in M. germanico et bal-
thico omni anni tempore visuntur. Ova delineavit Steller in
Comment. Petrop. Tom. IT. p. seqq. tab. 10.
Des er. Magnitudo Boscbadis, vel paulo major. Rostrum
nigrum, maxilla superiore mobilissima, ad apicem utrinque erena
insigni ; os intus flavum ; lingua subbifida. Brides albicantes. Corpus
supra nigrum, subtus, quousque aquae immergitur, album. Latera
in borealibus Fusco nebulosa. Remiges secundariae apice trun-
cato-albae. Cauda rotundata, nigra, rectricibus plerumque denis.
Subalares albae, scapis nigris, majores canae. Sutura plumacea pone
oculos longitudinalis. — Mas habet caput et collum, usque ad medium,
totum fuligineo - atrum ; in quibusdam (/an Varietas ?$ niveus
eirculus oculum arete cingit et per suturam linea alba producitur.
Foe minis gula alba, albedine versus tempera diffusa, subnebulosa,
contraque nigredo medium colli semiampleetitur.
Not. Magnitudine admodum variantes vidi e mari septentrional!
aves Boschade majores, aliasque minores. Camtsebnticae. Cepphum
septentrionalem subaequant; iisque remiges secundariae tantum apice
albae, rectrices 12. pedesque flav-escentes- in siccis. Longitudo tota
cum cauda 1'. 1^’.' 0. extensârum alarum 2'. 3". 0.
403. C E P P i U S Arror.
C. tridactylus-, corpore nigroy subtus albo, remigibus secunda-
riis apice auguste albo - marginatis.
An Ringuia? Brunnwh. Om. bor. N°. 110, 111. Latham, av.
VI. p. 331. n. 2.
In Camtschatca comm uni p cum praecedente, nomine vocatur
Arra.
Frequens in Oceano orientali circa Camtschatcam et a praece-
denti diversissima, licet a nemine hueusque distincta. Moribus
etiam convenit.
Descr. Magnitudo- et habitus omnino G. Lomviae, sed rostrum
multo minus et diversissimum, brevius, compressius, minus robu-
stum, superius- magis curvilineum, sulco utrinque ad dorsum obsole-
tissimo versus caput, Carina in medio argute angulata, basi minus
denudatum (*). Plumae capitis et colli non aeque holosericeae, ut
in Lomvia. Avis subtus tota alba,' supra nigra; sutura pone oculos
concolor, obsoleta, Nigredo medii colli lateraliter diffusa, et subtus
G) Contra in Lomvia Camtschatica. angulus rostri frontalis obsolete canali-
culatus et carina sulco exarata, laterales vero rostri margines longe
citra nares, ad fraenum oris Usque nudi; quod" non in Arra. Anguli
plumosi ultra nares procurrentes, carina curvilinea, nec angulata.