
3 °4
yalde similis. Ovum quoque vix dignoscendum, oblongatum, altero
vetfice acutiore, virescenti - album, longitudinaliter calcareo excre-
mento lineatum, longitudine 2". 2"'. diametro summo 1". ai'". Cam-
tschadali fabulantur, hanc avem ideo elinguem esse, quod linguam
vendiderit musmoni, ut obtineret ab illo capillos albos, quibus ornata
est. Specimina numerosa adtulit D. D. Merk.
Heser. Paulo minor fere praecedente, habitu gracili similis,
rostro paulo tenuiore, alis paulo longioribus, uropygium aequantibus
differt. Rostrum nigricans, cylindraceum, tenue, apice uncinatum,
basi rubrum. Facies tota ante oculos nuda, cum palpebris rubro-
papillosa; sed frons et gula plumosa crista nulla. Avis tota aterri-
ma, nitidissima, quasi oleo inuncta: caput et collum splendore coe-
ruleo, circa verticem viridi variante; corpus splendore viridante,
coeruleo variante, maxime circa proram. Colli latera utrinque plumis
longis setaceis albis sparsa, inferiore parte crebrioribus; similesque
postice per latera dorsi et uropygii sparsae. Area magna alba utrinque
ad uropygium, supra femorum basin. Alae nigrae, corporis
splendore; remiges fusco-nigrae, 27. primariarum 2, 3 , 4 longissi-
mae, aequales, 1 ad 5 extremo valde angustatae, intimae secunda-
riarum extus viridante sericeae. Cauda duodecimpennis, cuneifor-
mis, rigida, detrita, nigra. Pedes nigri; ungue secundi digiti usque
ad apicem inferiore margine crenato. Mensurae a summo rostro
ad uropygium 1'. 8". rostri a fronte 1". 10"'. a rictu 2". n". ulnae
alarum 9". 6"'. caudae 5". 11"'. tibiae 1". 10'". digiti exterioris (c. u.
4f"') 3''. 2"'. secundi (c. u. 6i'".) 2". 7'". tertii (c. u. 1". 10"'.
intimi (c. u. 4.'''.) 1'. ||P|
367. PHALACROCORAX ' per spi c i l latus .
P. ater, facie nuda rubro coerulescentique varia, circulo cuta-
ceo oculos ambiente albo.
Corvus aquaticus maximus, circulo cutaceo lato candido
circa oculos, cirratus, Steller, obs. MS.
? Redfaced Corvorant, Pennant. Zool. arct. II. p. 584. C.
Latham, av. FI. p. 601. n. 17.
?Pelecanus Urile, Gmel. syst. Lin. II. p. 5j 5. sp. 23.
Hanc speciem St e ll er us nusquam nisi in Beringii infausta
insula, ubi naufragus vixit, observaverat. Copiosissimi ibi sunt,
nunquam tarnen Camtschatcae littora adeunt. Uti magnitudine, ita
et stoliditate congeneres superant, quumque carne sua très facile
famelicos una impleat, magno naufragis solatio fuere. Ob oculorum
circulos quasi perspicilla referentes et ob miras, fere histrionicas
colli et capitis intorsiones, ridicula admodum avis. Moribus caete-
rum congenerum.
Descr. „Magnitudo Anseris maximi. Forma praecedentium,
„quos etiam macula hypochondriorum alba refert. Corpus totum
„aterrimum. Plumae rarae, candidae, longiusculae et angustae circa
„collum dependentes, ut in Ardeis. Occiput cirrho ingenti, arriguo
ÿjCristatum. Circa basin rostri cutis nuda, cinnabarino', cocruleo,
„alboque varia, ut in Gallop a von e. Circa oculos velut perspicillum-
,,e cute Candida, crassa, ad 6 lin. lata. Pondus 12. ad i 4- librarum.
„ Foemina minor, crista perspicilloque destistuta.,, Steller.
3 6 8. PHAL AC R O C O R AX a Ibi du S.
P. albo - cinereus, ventre flavescente, Steller, obs. MS.
„Hanc avem,, sunt S te lle r i vferba, „multoti'es in piliâ marinis
circa Beringii insulam vidi, ac eomminus solerter contemplatus sum,
3g