
das esse putem. Neque nunc aliter sentio, et haec genera sic divisa
exponam. Grues Fauna nostra complures asiaticas habet, dum in
reliqua Europa tantum unica observetur vulgaris. Caeterum fere
characteristicum est Gruibus, quod iis trachea in sinu sterni. magno
circuitu flexuosa sit, quod neque in Ardeis, nec in Ciconiis; an
quod vocales istae sunt, hac fere mutae ?
S38. GRUS Antigone.
G. capite toto nudo papilloso, auribus plumosis, corpore cine-
reo , pedibus rubris.
Grus dauurica cinerea recalva, area aures obtegente pluma-
cea, orbiculari, cinerea, cute pedum punicea, ductu cer-
vicali candido longissimo, Messerschm. orn. MS.
Grus haematopus, Gmel. sen. ohs. MS.
Grus major indica, Edward, av. I. p. tab. 45.
Ardea Antigone, Lin. syst. XII. I. p. 245. sp. 6.
Mongolis Chara - Toegerü (nigra Grus).
Tungusis Dauuria Karau.
Circa Selengam et in apricis aquosis Dauuriae, maxime ad
Argunum et Dalai - noor, quotannis adventat et pullos educat, ma-
gis fere frequens ibi Grue vulgari, quae ad septentrionem abit, ma-
gisque aquosa loca frequentans. Dicitur etiam interdum in deserto
Astrachanensi apparere, et in Tatariae magnae desertis, praesertim
Kirgiso - tataris non incognita est. Nunquam gregatim, sed per paria
volât.
Des er. Magnitudo supra Gruem vulgarem. Rostrum livido vi-
rescens, acie maxillae superioris utrinque versus apicem levissime
serrulata. Irides aurantio - rubrae. Caput majore parte recalvum ,
villis in cute nuda exiguis, rubicundis, hinc inde flaventibus, imÏ03
mixtisque pilis rariusculis nigris. Falpebra inferior alba; aurium
area orbicularis plumosa cinerea. Irides corallinae. Collum fasciis
longitudinalibus, utroque latere obscure cinereis, subtus et cervicali
usque ad dorsum albis. Dorsum cinereum, limbis plumarum dilution
ribus; uropygium canescens. Jubae scapulares albae, non, ut in
vulgari, pendulae vel surrectae. Remiges 36. cum tectricibus fuscae,
secundariae sensim canescent.es, imo intimae albicantes. Cauda ro-
tundata: vectrices 12. cinereae, extremo nigrae. Subtus corpus to-
tum obscure cinereum. Pedes punicei, seu violaceo - rubri; ungues
nigri, crassi, obtusi ; plicae inter digitos exiguae, crassae , externa
insignior. Pondus 16. ad 18 librarum. Mensurae a summo rostro ad
Sternum 2'. 6". 0"'. ad uropygium 3'. 4". 0'". rostri 6". caudae 9 . femo-
rum 12". tibiarum 9". digiti medii ( cum ung. 6'". ) 5". posteriori
cum ungue 1". Trachea in sinu sternali maxime anfractuosa, annu-
lis perfectis osseis, sed bronchi imperfectis constant.
239. G R U S Leucogeranus. T A B . LIV.
G. facie nuda rostro pedibusque rubris, corpore albo, remigi-
bus primoribus nigris.
Grus Leucogeranus, Pall. itin. II. append, p. - - - n. 3o.
tab. I.
Ardea gigantea, Gmelin. jun. itin. II. p- 189- tab. 21. mala.
Rossice Sterch.
Tataris casaniensibus, Kügolok; Baschkiris Ak-Turna (alba
Grus). Kirgiso - tataris Syn-Korau. Jacutis Katallek.
Permaecis Yllin; Siraenis Woim; Vogulis Uaiken - Tarich (alba
Grus) ; Ostiacis eodem sensu Navi - Tor,• ad Surgut Nevi - Ka-
gert; ad Narym Tschiach- Kara et Kuma et Nagi - tarach; ad
Ket ß. Nyrgolkora.