
longitudinaliter nigro fulvoque fasciata elegantissimi et mire lepicli
sunt.
Descr. Varietatis ad Jeniseam vulgaris, cui Dauuricae mutae
sunt simillimae : Irides spadiceae ; Rostrum corneolum. Siijicrciliu
gulaque pallido - alba ; circulus ovalis, maculosus fuscus a rostro gu7
lam circumambit, Lneaque eidem parallela ab auribus ad gulam descendit
; quod in Europaeis non observo. Caput, cervix, totumque
dorsum, gryseo, ferrugineo, nigroque undulata, ductibus scapinis
nigro marginatis pallidis. Subtus avis pallida, jugulo lutescente sub-
ferrugineo, nigro guttato, Alae basi gryseo - cinerascentes, reliquo
fuscae, gryseo pallido undulatae. Remiges a i . quarum tertia longis-
sima, a et 3 subangustatae. Cauda brevissima; decempennis ; rectri-
ces fuscae, arcu atque linea scapina arcui insistente pallidis. Pedes
corneolo - albidi. Pondus minus triunciali. Mensura ad uropyg. o'.
q ". ulnae alarum 3". 8"'. expansarum 6". 3'!'. rostriad rictum 6"'. ad-
frontalem angulum 5'". tibiae id", digiti medii antici io". postici 3"'.
Cystis fellea exigua. Intestinum 21 poll. Coeca 3* pollicum.
XXXI. P H A S I A N I.
Phasianorum genus Asiae praesertim datum est; et numerosis
speciebus in hac orbis parte distributum est, quarum forte aliquae
adhuc in terris paene incognitis inter Indiam et Tatanam latent.
Imo in Caucasi excelsis rupibus speciem Phasiani adhuc dari nobis
ignotam, monticolarum relatione verösimile fit, qui avem quandam,
. . . . . . illis dictarn, commémorant, quae voce sua feras adpropinquantem
hominem nunciat, et cujus mas, ideo quod pedibus cal-
caratis pollet, ab iis Beschbarmak i. e. pentadactylus, cognominatur.
Hane avem, quam vulgus ibi novit, nulla opera obtinere potm, sed
est certe Phasiani ignota quaedam species, quae etiam Gulden-
staedtium, attentum alias observatorem, la tuit.
229. PHASIANUS colchicus.
P. cauda acuminata, area oculorum papillosa ruberrima, occi-
pite subaurito.
Phasianus auctorum, Willughb. orn. p. 117. tab. 58. Raj. av.
p. 56. Albin. av. 1. lab. 25. 26. Frisch, av. tab. 128. et
varietas albo maculata tab. 124. et hybndum e gallina,
tab. 125. Brisson. orn. I. p. 262. sp. 1. Buffon. orn. II.
p. 328. tab. 11. D’aubent. pict. tab. 121. mas, 122. foe-
mina.
Phasianus colchicus, Lin. syst. XII. I. p. 271. sp. 3.
Rossice ad Terecum, Cumam et Cuban fluv. Madsharshoi Petuch
( Gallus Madsharensis).
Armenis et Kirgiso-Tataris Karka-ul. Bocharis Margaitan.
: Mongolis Gorgol (*); Calmuccis Gurgul.
Tangutis Démo. Chinensibus Jedshilen.
Habitant spontanei et satis copiosi in arundinetis circa mare
Caspium, ad Cumam fluvium, praesertim vero ad Terecet Cuban fl.
et omnem Caucasum. Nomen ruthenicum a ruderibus ad Cumam,
sub nomine Madshary notissimis, obtinuit, quod ibi in depressis,'
arbusto et arundinibus obsitis frequentiores sunt. Apparent etiam in-
terdum in inferiore regione Rhymni et ad Jembam, inque Kirgisio-
rum deserto maxime circa Aral lacum et fluvios ad ilium tendentes,
aliisque arundinetis australioribus.
(_*) Hargol biblicam avem (Mvys. lib. Ill, arp, I I . §. 32.) per hanc appella-
tionem nonnemo :explicare voluit.