
Not . Os exigimm, intus tuberculis minutissimis. Oculi con-
spicui nulli. Spiracula ex quolibet latere septem. Corpus striis an-
nulatum; subtestaceum, subtus albidum; cauda oblonga, cum pinna
dorsali vix prominula, longitudinali, confluens. Specimina perierunt;
iconem paratam addo, quae magnitudinem et colorem apta refert. —
In dissectis notabiles praesértim pulmones, qui a branehiis duobus
lobis per totum abdomen extenduntur, albi, spongiosi, ut in Lam-
petris. Inter hos. intestinum recto tractu ad anum pergït, a ventri-
culo exiguo, cui adhaeret appendicula exigua,. teres, alba.
O R D O III.
B R AN CHI A T A .
Quamvis 111. Linnaeus complura boc Ordine jure comprehensa
genera, ad Amphibia sua retulerit, ut Lophium, Acipenseres, Cy-
clopteros, Balistes, Ostraciones, Tetrodontes, cum Diodontibus,
Centriscos, Syngnathos, Pegasos; malui tarnen, propter branchias et
opercula ad similitudinem reliquorum piscium conformata, eadem
huic ordini, quanquam numerosissimo, relinquere, ut Natura suadet.
Possunt autem ex illis plura, quae ab Antiquioribus appellatione
piscium cartilagineorum comprehendi solebant, peculiari sectione
recenseri, a qua vero ad reliquos arista tos pisces pronus est- transitus.
Subdivisio piscium branchiatorum reliquorum nulla perfecta datur.
Neque enim Artediani ordines, neque Linnaeani satis sunt absoluti,
ut non exceptionibus laborent. Cuncta potius genera in unam seriem
cohaerent, quam judiciosus observator facile perspiciet.
X. M V R A E N A E.
69. MURAENA Anguilla.
M. unicolor, maxilla inferiore longiore. Arted. sp. 66. gen. 24.
Muraena Anguilla, Lin. syst. XII. I. p. 4,26. Penn. Zool.
Brit. (4to) III. p. 126. n. 63. tab. 5. fig. 3. Bloch, pise,
germ. III. p. 4- tab. 73.
Rossis U’gor.
Livonis Suttis; Esthonibus Angrias.
Anguilla tantum in fluentis versus mare baltliicum et album
tendentibus, inque ipso Balthico apud nos datur, in reliquis Im-
perii regionibus, per omne systema aquarum ad mare caspium, pa-
ludem Maeotin et Pontum tendentium, ut et in omnibus Sibiriae
fluviis plane deest. Attamen per collaterales fluvios Danubio illata,
ibi maximam in molem excrevit, ut e Com. Marsi l i i observatione
constat (Danub. vol. IV. p. 4- tab. 1.), at in fluvios a boreali plaga
in Pontum defluentibus nondum penetravit, nec dum in ipso Ponto
observata est. Forte ho,c fiet olim, immo forte, per aquarum arte
paratas communicationes, etiam, Doinam et Volchovam, in Bory-
sthenem et Volgam perveniet, ibique multiplicabitur. Nota res est
Anguillas intra nivem congelatas, quo modo Moscuam vulgo trans-
mitti soient, in aqua frigida riviviscere ; quod etiam a Consule Anglo
Swallow relatum e litteris Doctiss. King refert Ulrich (Ueber
Russland p. 24.)*