28. LACERTA aquatica.
L. corpore laevigato subtus fulvo, cauda Compresso ancipiti.
Rossis a voce Ukola.
In temperatioribus et australioribus rarius in stagnis observatur;
frequentior in Chersoneso Taurica, stagna maritima orae mendiona-
lis occupat.
Genus IV. C O L V B R L
Colubros, innocuos omnes, a Viperis venenatis facile distinguât
forma capitis, crassitiem corporis vulgo vix exsuperantis, ad parotides
non gibbi, et defectus dentium repostilium, venenifiuorum, in
parte anteriore palati, quorum loco continuae series*denticulorum
acicularium adsunt. Caeterum lingua Colubns, prorsus ut Viperae,
bisulca, mollis, retractilis, qua longe exserta minantur, unde a vulgo
Rossorum pro aculeo venenato timetur. — Colubrorum genus, Ut
in omnibus terris, numerosis pullulât speciebus, ita et-apud nos
multiplex est, sed in borealibus et ulteriore Sibiria, propter intem-
periem climatis, non nisi rarius occurrit una alterave species. Forma
autem species ita inter se sunt similes, ut videantnr a Natura
conditae fuisse in crucem Neotericorum, qui in subdividendis et
minutim lacerandis generibus naturalibus gloriam sibi quaerunt, in
damnum Scientiae. Species a colore determinare malui, quia con-
stantiores sunt, quam scutorum squamarumque numerüs.
29. COLUBER Natrix.
C. fuscus, subtus albo varius, torque parotica discolore lnterrupta.
Natrix torquata, Raj. syn. quad. p. 334* Gronov. mus. ichth.
II. p. 63. n. 27. Zoophyl. n. n 3.
Coluber Natrix, Lin. syst. XII. I. p. 38o.
Coluber unicolor, collari albo - flavescente, macula triangu-
lari atra, Boddaert. Nov. Act. Nat. Cur. VII. p. 24. n. 3o.
Rossice Uhsh.
Lettonis Saltis ; Estbonis Us vel Maddo.
Tataris Casaniensibus Tüs-hasch (salitum caput); Baschkiris.
Baker - hasch (cupreum caput).
Caragassis Simytende.
Tungusis Kulin,
* Serpens in genere : Tataris Dshilan ; Mongolicae stirpi Mogoi;
Yotiacis Kya ; Vogulis Njolu ; Morduanis Serpraekui ; Ostiacis Bere-
soviensibus Wochto-wai, Narymensibüs Sui; Surgutensibus Münkem;
Caragassis Simitende ; Tungusis Kullin : Samojedis monticolis Schiwy-
rindé ; Coibalis Naanse ; Camascbis Naanse.
Vulgatissima, ut est, per omnem Europam species, sic etiam
apud nos, praeter maxime boreales tractus et ultimam Sibiriam,
nusquam deest, circa pagos praesertim et in ruderatis vaga videtur
enim hominum consortium quaerere, et quum solertissime mures
venetur, injuste a plebe, praesertim Mahometanorum, occiditur.
Sed uti his meritorium est Serpentes occidere , ita contra Mongolis
et Calmuccis, propter metempsychosin, maximum habetur nefas.
Natrix e cuniculis suis et ladbulis saepe jam Martio prodit, sed in-
gruente frigore denuo obtorpescit et conditur.