
cari. Foret autem immensa horum in aquis duleibus, lacubus, stagnis,
fluminum alveis, rivulisque multiplicatio, ni Percae, Gasterostei,
Ranae imo Dytisci, ovorum, teneraeque prolis magnarn copiam in-
gurgitarent, et tot Aves aquaticae varies aetatis gradus depopularentur.
Quantovis autern in specierum numero, quae promiscuae vivunt, et
propagantur, nulla tarnen certa exstant exempla generationis hybri-
dae inter varias adeo affines atque intermixtas species, saltim in na-
furali statu; Conelusorum enim in piscinis angustis potest esse ex-
ceptio , nee tarnen rite probata. Adeo autem similes inter se sunt
Cyprinorum minores praesertim species, ut difficiblime characterês
specificos verbis pingendos praebeant, unde cognitio eorutn imperfecta,
nomina va'ga, non tantum Ichthyologorum, sed etiam plebeja
piscatorum, usque adeo, ut saepe in eadem provincia. diversorum
lacuum vel fluviorum accolae diversissima nomina iisdem pisciculis
imponant, immo idem saepe nomen pró diversis speciebus designan-
dis binc inde adhibeant. In speciebus Germaniae, Galliae, Angliae
propriis, quas plurimi Ichthyologi retractarunt et iconibus illustra-
runt, jamjam minus laboratur; sed Rossiae, aquarum copia ditissimae
et Sibiriae, tot et tantis fluviis lacubusque divitis, plurimae tributae
Sunt species, et tot nomina apud incolas usitata, ut non prius boe
hominum Chaos extricare, et species omnes disserte distinguere spes
s it, quam datis omuium iconismis curatis, coloribus illustratie, quos
in itinere non semper occasio et otium fuit oomparare. Quot autem
in promptu nunc sunt, ut in Salmonum genere, pro facilitando futures
observatoribus negotio, cum exactis descriptionibus hic adjicio.
In genere characteres specierum ex ore et pinna ani in hoe. genere
maxime petendos esse video; nam reliquis pinnis parum inter se
differunt; at squamarum magnitudo et corporis proportion's, verbis
difficillime exprimuntur et paucae admodum sunt microlepidotae.
Colores non semper sufficientes notas suppeditant, nisi in Iconibus,
in pinnis sunt satis constantes, sed non semper affines species satis
distinguunt. Nihil dico de Cyprinis cirrhatis, quos satis evidentibus
notis Natura dissociavit, unde ab iis recte incipiendum, ut reliqua
turba minus molesta sit.
a. Cyprini ore cirrhato, radio osseo pinnae dorsalis serrulato.
202. C Y P R I N U S Carpio.
C. macrolepidotus cirrhis oris quatuor, radio pinnae dorsi ani-
que secundo utrinque muricato, dorsali pinna subviginti radiata.
* Cyprinus Carpio, Lin. syst. XII. I. p. 525. sp. 2.
Cyprinus ossiculo tertio in pinna dorsi anique serrato,
Bloch, pise. germ. I. p. ga. tab. 16. 17.
Carp, Willughb. ichth. p. 245. Raj. syn. pise. p. 116. Penn.
Zool. Brit. (4./0) III. p. 3og. n. 165. tab. 70.
Fetropoli et Moscuâe Rossis Karp nemezkoi ; Malorossis Korop ;
Volgae et Jaïci accolis Ssashn.
Copidsissimus piscis in mari Caspio, ejusque fluviis; vivit et
in salsissimis aquis paludis, ubi vix alius piscis. In fluviis Pontum
adeuntibus non minus vulgaris, Sed rarior in ipso mari nigro Ae-
state abundat in vadis, capite fere semper limo infixus. Autumno
fluvios e caspio adscendit ad hyemandum et forte ad ova tuenda;
hyeme torpet. Qui in fluviis diu vixerunt aeque sunt deliciosi ac
europaei pejóres, ted magni marini. Maxitni in mari Caspio sesqui-
ponto (60 libras) aequant. Ovaria ibi pro noxiis habentur et reji-
ciuntur, ut Barbi; attamen ab anatibus et anseribus domesticis sine
damno devorantur. Capitur retibus, tridacibus (Sandovy) quibus in
vadis, ubi capite in limum immisso, quasi dormiens, stat immobi-
lis, trajicitur facile. E magnis piscibus Caspii lacus- copiosissimus,