
3 4 S ss====
longitudinalia, subtriquetra , line.vria; ova lutea, mole grani Corian-
dri. Caro pulchevrime rubra. Intestinum pinnatum et appendices
Taeniis refertissima.
N o t. i. Salmonem e mare caspio, Huchoni sdmillimum olim
misit S. G. Gm e lin , trispithamalem, in quo nihil abludere video,
quam caput immaculatum.
Not. 2. In adnotationibus MS«» G ü ld en s ta ed ti invenio piscem
sub Huchonis nomine descriptum, bipedalem, a data mea descriptio-
ne vix quidquam alienum, quem dicit frequentem esse in Lacu
Gokscha Armeniae, ab Erivan haud longe distante ubi uncis ferreis
magna copia eapitur et Tiflisium venum adfertur. In Cyror addit,
eum deesse. Colorem variare in sexu: Marem totum fuliginosum r
albedine argentea obsoletissima in lateribus emicarrte, quae- maculis
nigris rarissimis , vix nisi inter p. pectorales et ventrales conspicuis
notata est; gula alba, irides albo - lutescentes, macula superne nigra.
Foemina supra et ad pinnas fusca, lateribus et subtus alba, ad
latera maculis rotundis, 3"'. diametro, nigris, raris, nee non in
opereulis et p. dorsali picta. Squamae vix i". latae. Caro rubra.
Vertebrae 54. costae 3 o. Pinnae omnino, ut in mea deseriptione.
Ovula aurantia 2j". diametro, cicatricnla alba. Longitudo summa 1'.
y". o'". Appendices pylori usque ad 70. numeravit.
247. S A L M O Labrax.
S. corpore argenteo Immaculata, rostro conico aequali, cauda
subaequali, pinna ani novemradiata, dorsali punctata.
An white Salmon, Penn. Zool. Brit (+io) III. p. 264.
Neograecis in Tauria Lawraki.
Occiditur saepe jaculis in ostio portus Sevastipolitani, unde in
rivum Bijukosen frequenter adscendit et passim circa Chersonesum
heracleoticam et ad Otschakof in brevibus et vadosis jaculis vel re-
tibus eapitur. Carne rubicunda deliciosus piscis.
Descr. Subulnaris. Rostrum conicum, maxillis aequalibus,
subulato dentatis; lingua dentata rubustior. Corpus forma fere Fa-
rionis, albo - argenteum, immaculatum, dorso fuscescente. Pinnae
pectorales coerulescentes, dorsalis punctis nigris , subseriatis, prae-
sertim basi, radiorum 10. Ventrales cinerascentes, p. ani alba, rad. 9.
ultimo bifido; cauda aequalis, angulis acuminatis, fusco - coerulescens.
248. SALMO Trutta.
S. corpore punctis nigris rubrisque subocellatis, pinna dorsali
nigro punctata undecimradiata, maxilla superiore longiore, cauda
aequali.
Trutta salmonata , Willughb. ichth. p. 19 3. Raj. syn. pise,
p . 6 3 .
Sal mo Trutta, Lin. syst. XII. I. p. 5og. sp. 3.
Sea-Trout or Bulltrout, Penn. Zool. Brit. (4to) III. p. o.5g.
Tataris Tschubar - balyk (variegatus piscis) idem etiam Ala-balyk
eodem significatu.
Lettonibus Taimini; Esthonibus Taimed (Hupei).
Ad littus meridionale Chersonesi Tauricae non raro eapitur,
et in torrentes montanos ejus orae aestate quandoque intrat, mihi
aliquoties adlatus Soldajae mense Julio. Quando torrentes adscendit,
a Tauro - tataris propter sanguineas guttas, pro praesagio ingruentis
belli habetur. In Rossiae Sibiriaeque aquis nunquam, quod sciam
observatus piscis , qui est e nobilissimis. Apiciorum ferculis, Carne
rubra, consistente, foliata.
De scr. Longitudo trium fere dodrantum. Maxilla superior
longior, obtusa ; in qua dentes exterioris marginis majores, mipores