
s, 1 1
esse videtur. Adjungo generi Mugilis, ab omnibus recepto, Atheri-
nam, quae nullo charactere vere generieo a Mugile distincta sisti
potest, multaque cum isto habet communia. Si enim fascia argentea
laterum pro distinctione generis sufficiat, quidni Belone, majore ad-
huc, ob scolopaceum rostrum differentia insignis, ab Esocibus erit
segreganda ? Videtur cum Atherinis etiam militate Gonorhynchus
Gronovii. Immo plura recentiorum .ob leviores differentias distincta
nova genera paucarum specierum, cum antiquis solidis et naturalibus
generibus, ut ëxceptiones, ad trutinam aequi judicii, colliquescent,
160. MUGIL Cephalus. TAB. XLVIII. fig. 1. 1 a.
M. squamis lineola dorsatis, pinna dorsali priore quadrispinosa.
KetpxKos, Aristotd. hint. anim. lib. V. cap. 11.
KecapeBcb, Oppian. halient. lib. III. 98.
Mugil, Ovid. halient. v. 3j . Plin. hist. lib. 9. cap. 8. 17.
Mullet, Willughb. ichth. p. 9.74. Raj. pise, p 84. Penn. Zoal.
Brit. (4to) HI. p. 288. n. i 58. tab. 66.
Mugil Cephalus, Lin. syst. XII. I. p. 5ao. sp. 1.
Neograecis Kephal, quod etiam Rossi adoptarunt nomen, Tauro-
Tatari.
Piscis gregarius, quotannis migratoiius, in Ponto Euxino omnium
copiosissimus, per Bosphorum thraciciim adveniens littoraque
legens totius Ponti et Chersonesum tauricam, ubi praesertim post
hybernum solstitium abundat et capitur diversae aetatis et magnitu-
dinis, non promiscue, sed distinctis gregibus; dantur dodrantales,
sesquidodrantales, semiulnares, raro subulna res, qui maximi, et a
piscatoribus vulgo tatarico nomine Balyk (piscis) salutantur. Hi et
semiulnares tunc praesertim ovariis turgidi. A copioso Mugilum esu
facile oboriuntur febres. Optimi tarnen sunt cum vino cocti, vel
assati et aceto conditi. Minores etiam funjo inducati. Gustu fere,
référant Salmonem Lavaretum. Ovaria sale condita et siccata (Kepha-
lowaja Ikra, Italorum BotargO) ad Venerem excitare creduntur et
copiose ad Turcas, imo usque in Italas regiones mittuntur. Fluvios
apud nos. non subeunt Mugiles, neque per Cimmerium. bosphorum
Maeotidem visitant.
Descr. Corpus tereti - compressum,. undique convexum, mar
crolepidotum, dorso rectiore, obeso, abdomine ventricosiore, rotun-
dato. Caput corpore açgustius, sub oculis totoque vertice,. ad rostrum
fere usque, squamis magnis irregularibus-, adnatis lmbneatum,.
perfecte conicum , rostro brevissimo , depressiusculo , rotundato. Qs
parvum , transversum , edentulum , non emissile , , maxilla inferiore
paulo breviore, plana, apice acute angulato,. angulo resimo ]n supe-
rioris incisuram quadrante ( Fig. 1 a. ) , labio utroque tenerrime et
confertim ciliato, ciliis inferioris vix conspicuis. Lingua minima
acuta. Oculi ori proximi, iridibus aureo umbratis. Hares medio inter
os et oculos parvae, posterior patula, anterior subvalvulosa*
Opercida rotundata. Corporis squamae magnae,. duriusculae, per
series longitudinales digestae,, in quoyis . latere. i 5i omnes media
lineola fusca notatae , margine integerrimae., in dorso et cauda, a
capite inspectae, fuscae, a cauda visae coerulescente. lucidae, versus,
latera sensim a margine latius albae, et.ad, ventrem. tetae. eandidae.
Sutura lateralis, praeter lineolas omnium squamarum, omnirio nulla.
Pinnae dor si a capite remotae, anterior % e in. aequilibrio, spims
robustis quatuor, quarum très priores, approximatae.,... tertia minor,
remotior , dorsoque per membranam adnexa ; altera pinna, anali op-
posita, parva, septemradiata, postice dorso non adnexa, radiis fissi-
libus. P. ani radiis 10 , primo spineacente, dimidio breviore, reli-
quis fissilibus, po.stice non. fraenata. P. pectorales falcato acutae*