
facile manibus capienda, imo in manus et naves involans. Stant in
rupibus hominum instar erecti (seu crisso insi dentes potius), pectore
ad saxa et praerupta acclini caudaque rigida sese sustentâmes, ne
a vento dejiciantur, vel somno sopitae décidant ; sunt enim somno-
lentae aves et capite sub alis condito dormiunt. Deturbatae vero
egregie natant et urinantur promtissime et diu. Sedentes laqueo e
bacillo pendente collo injecto copiose capi possunt ; licet enim
videant laqueum, non avolant, sed declinatione capitis tantum évitant,
neque capto uno avolant reliqui, imo ne quidem a sclopi vel
lapidis ictu. Gregatim volant; Oriente sole et item vesperi, quum
exeunt piscatum, ingentem tollunt clamorem, qui e longinquo buc-
einorum sonum aemulatur. Avidissimae vorant, ut saepe piscium
cauda repleta ingluvie e fauce promineat. Ova longitudine 2". 5"'.
diametro 1". 4"'. tria, quatuor, raro sex pariunt, virescente - alba,
longitudinaliter quasi lineata materiae excrementitia striis crassiori-
bus. (Ste lle ru s in Nov. Com. Petrop. IV. p. 4a3. simpliciter alba
dixit). Incubant crisso ovis insidentes. Vitellus ovorum fluidissimus,
nauseosus, neque diuturna elixatione durandus, unde Camtschadali
contemnunt, et muco narium comparant. Stercus fluidum, album
creberrime ejiciunt. Deplumari, ut congeneres, ob densitatem plu-
marum nequeunt, nisi detracta pelle. Carnes viles, elixatae famem
pellunt ; assatae pessimae, nisi methodo Curilorum, qui praesertim
pullos, cum plumis et interaneis in fovea favilla plena assant et dein
decorticant. Hybernant in mari, ut sequens circa littora tantum
aestate frequentes.
Descr. Carbone minor. Rostrum paulo robustius, quam in se-
quenti, tenuius quam Carbonis, fuscum, basi et inferiore maxilla
albicantibus. Faciès tota circa basin rostri, etiam prima parte fron-
tis et gulae, latius a latere et usque ultra oculos nuda fulva, sed
non carimculata. In medio verticë et iterum in nucha plumae Iaxae,
elongatae specie cristae, quod non pelagico. Corpus totum aterri-
mum, splendidum, quasi unctum, nitore capitis et colli (praeter cristas
viridantes) coeruleo seu ehalybeo, alarum violaceo. Abdomen
minus nitet. Pone basin femorum macula utrinque alba, triangularis.
Alae uropygio breviores: remiges 28. rigidae, nigrae, tertia
longissima, 5 priores extremo subangustatae, secundariae extus vio-
lascentes. Caudar'(ut in congeneribus nuda, tectricibus destituta,
rigidissima,) cuneiformis, detrita',. exsolete nigra, duodecimpennis.
Pedes nigri; unguis digiti secundi interius ad | marginatus et crena-
tus, omnes robustiores quam A. pelagico, et magis adunci. Mensu-
rae a summo rostro ad uropygium 1'. 10". 6'". rostri ad frontem 1".
10'". ad rictum Wm q ". ulnae alarum 10". 8'". caudae 5". 9"'. tibiae
1". ia"', digiti extimi (cum ung. 6'".) 3". 9'". secundi (c. u. 7'".) 2".
io", tertii (c. u. 61'".) 2". 4"- intimi (c. u. 3'".
Not. Pelecanus violaceus, Pennant. Zool. arct. II. p. 584* B.
Latham, av. VI. p. 600. n. 16. Gmelin. syst. Lin. II. p. Sj5. sp. 22.
a Pelecano cristato eorundem specie non differe videtur, nee mihi
notus bic.
3 6 6 . PHALACROCORAX pelagicusv TAB. L X X V Ï.
P. atro - chalybeus, collo plumulis linearibus albis sparso, loris
palpebrisque nudis, rubropapillosis.
Corvus aquaticus, Morskoi Uril Steil. obs. MS. Latham.
Rossis in Camtschatca Morskoi Uril.
Aleutis Agajok, ulterioribus Ajaschuto.
Cum praecedente maris Camtschatici orientabs et Americana-
rum insularum incola, praesertim scopulos a continente longius
remotos frequentans ubi et hybernant. Moribus, ut facie» bicristato>