
70. MU R A E N A Conger.
M. rostro tentaculis duobus, linea laterali alba-. Lin. syst.
XII. I. p. 426. sp. 6.
Pennant. Zool. Brit. (4f0) JIT. p. i 3o. n. 65.
Muraena pinna ani, caudae, dorsique coadunatis, Bloch,
pise. II. p. 37. tab. i 55.
Congrum ad ostium fluv. Camtschatca rariuscule Capi, Stellerus
prodidit. In Ponto dari, licet ad Tauriae littora nunquam captum
audiverim, nullum est dubium, afferuntur enim Constantinopoli mu«
ria conditi et exsiccati, ulnari magnitudine, carne dura, satis tena-
cissima, rostro obtuso, maxilla infer, longiore, utraque denticulata.
Spiraculum utrinque lunatum ante pinnas pectorales, membrana val-
vatum. Corpus coeruleseente nigrum, subtus subargenteum.
XI. C Y C L O P T E A.
Hujus generis eximiäs nostrorum marium species jampndem in
Spicilegiis Zoologicis recensui et illustravi, unde illas hie tantum
breviter perlustrasse sufficiat, quum nihil habeam quod addi possit,
praeter ünicam speciem a Stellero imperfecte descriptam.
71. CYCLOPTERUS Lumpus.
C. corpore squamis osseis angulato, Lin. syst. XII. I.J?p. 4 14-
sp. 1. (dorso inciso).
Lumpus, Willughb. ichth. p. 208- tab. N 11. Raj. syn. pise,
p. 77. Penn. Zool. Brit. (4rt) III. p. 117- n. 5j . tab. 21.
fig- *• a.
. Cyclopterus ordinibus tuberculorum septem, Bloch, pise.
germ. III. p. 10 3. n. 1. tab. go.
In mari balthico, albo et boreo non infrequens, Osseis tuber-
culis Acipenseres simulât.
72. CYCLOPTERUS Stelleri.
C. tuberculis osseis dorsalibus simplici serie ante pinnam dor«
salem.
Cyclopterus glaber, ucetabnlo rugose intra pinnas pectora«
les, Steller, obs. ichth. manuscr.
Raro in mari Camtschatcam alluente, praecipue circa portum
SS. Petri et Pauli capitur. Stellerus tantum -e siccato specimiae
descripsit et a Camtschadalis acoeperat : hanc speciem in tantam
raagnitudinem excrescere, ut scaphas eorum evertere valeat, ideo-
q,ue ab illis timeri, de qua fabula ipse dubitat. Ipsam S te lle r i
descriptionem propono.-
D escr. „Oblatus piscis dodrantem longus erat, in diametro
,,ubi crassior , quatuor uncias crassus, a capite ad caudarn formam
,,ovalem obtinebat. Colore erat nigrjeante, undique glaber, in me-
,,dio dorso tantum series tuberculorum aderat, usque ad pinnam dorsalem.
Mandibula inferior superioTe dimidia uncia (srhenol. ) lon-
„gior, utraque bifida. Lingua crassa. Dentes ad oras utriusque
„mandibulae exigui“ (addo e specimine sicco Musaei Petropolitani :
inaequales, obtusiusculi, inordinati ; in superlore maxilla in ora
tuberculiformes, interius autem majores). ,,Oculi exigui, in summis
„lateribus capitis, ultra unam unciam ab extimo rostro remoti.
,,Palva branchialis valde magna ; ossicula branchiostega sex at vero
„valva cum membrana branchiostega non movetur, nec aperitur, sed
„ ostio sphaerico saltern in lateribus patet, et supra hoc ostium