
XLÏII. P L E V R O N E C T A E .
Pleuronectes, praesertim boréales, mihi non omnes innotuisse
fateor, et hoc genus nostrae Faunae libenter supplendum relinquo iis,
quibus mare album et Lapponicum adiré datum fuit. Paludis Maeo-
tidis sinus nonnulli, propter copiosaro Rhomborum capturam, apud
Graecos olim célébrés et Rhombitides appellatos, nunc potius Aci-
penserum piscatura nobilitantur, neglectis Rhombis. Etiam ex Ocea-
xio orientali plures olim Pleuronectis species innotescent ; mihi tantum
quatuor inde obvenerunt, et S t e l l e r us modo unicam speciero
(P. sléllatum) in adversariis descripsit.
2 8 5. PLEURONECTES stellatus. cum adjecta Tilesii icône.
P. oculis sinistris, corpore callis osseis muricato stellatis sparso
marginatoque (pinnis omnibus albo nigroque altérais. Tiles.).
Pleuronectes stellatus, Pall. Nov. Act. Petrop. 1. p. 347.
tab. 9. Jig. 1.
Passer Oceani orientàlis vel Rhombus scaber, Stelleri mnscrpt.
Pleuronectes striato pinnatus Tilesii Memoir, d e l’Acad. Imp.
des sc. de St. Petersb. Tom. III. p. 9.4.8 — 9.61, Tab. X .
Rossice, ut congeneres minores omnes, Câmbala.
Camtschadalis Schuschk ; occidentalibus Sügüsich.
Coràecis Aara. Curilis Tanlikk vel Taitak.
Lamutis Meltschi. Japonensibus Karüi.
Aleutis Ugajuk.
Circum Camtschatcam, insulasque Americae vicinas et Curilas
toto anno ad ostia fluviorum et in sinubus atque recessibus maris
tranquillioribus frequens est haec species, praesertim copiosa Majo,
Jumoque. Hyeme totum se arena obruit ; Flumina non vel raro ad-
scendit. Maximi dicuntur esse circa ostium fluvii Cambalina, ab iis
denominatum, 3o stadiis a promontorio Lopatka Peninsulae. Est
piscis satis vivax, qui per octo vel decem horas extra aquam super-
«tes est. Propter aliorum piscium abundantiam et muricatam pellem
nullius pretii habetur et e retibus in littus solet ejici, ubi integris
saepe cumulis jacent. Haec mihi post editam supra citatam descri.
ptionem innotuerunt.
P e s e r . Forma ad Platessam accedens, oblonga. Os adscen-
dens, maxilla inferiore longiore, utraque labiata et sérié conferta
dentium obtusiusculorum, contiguorum pectinata, quorum antici sen-
sim paulo majores. Lamina mystacea linearis apice latiuscula. Oculi
a latere smistro, fusco, subcontigui, ovales, inferiore paulo anteriore
angulo oris proximo: Irides cum fuscedine aureae, margine pupillari
rutilante. N ares sinistrae inter oculos andee, dextrae prope initium
pinnae dorsi, apertura altera tubulosa. Caput vertice ad utrumque
latus pinnae dorsalis jugo subcarinatum, totum cum operculis obsitum
tuberculis osseis piano - orbiculatis, quae radiatim acutis spinulis mu-
ncata, in ambitu tuberculorum longiores et stellatim radiantes. Tu-
bercula ilia a latere fusco creberrima, a latere albo sparsa, ad cari-
nam verticis confertiora, in medio operculorum hujus lateris fere
nulla. Opercula branchiarum pone angulata, inferius semicircularia,
tegentia. Flabella branchialia triradiata. Corpus ovatum, in caudara
productum, margine ventrali paulo magis arcuato. Unea lateralis
catenuliformis, ab ipso oculi cantho incipit, flexuose pone caput
descendons, a capite leviter arcuata hinc, dorso paulo vicimor, recta,
wermis. Tubercula muricata, ossea utrinque ad lin. later, fere sérié
digesta, secundum pmnas longitudinales confertissima sérié inter radios
disposita, reliquo intervallo sparsa, crebra, majora, quam in