
Avis Camtschaticd major, gallinam fere aequans, et in siccato
specimine cera flava visa est; ceteroquin simillima, nisi quod jugu-
him punctis fuscis guttatum et rectrices versus basin laterales interius,
mediae vero utrinque albae, et hae non acuminatae, sed in apicem
usque latiusculae. (An hoc pro' specifica differentia suffiiciat ?). —.
Varietatem totam fuscam, vertice dorsoque nigrioribus Museum Aca-
demicum e mari albo habet. Pulli hoc sunt primo anno, qualem
habent D ’ aubento ni picturae tab. qqi.
Not. Acies palatinae in rostro hujus Catarractis adsunt, ut in
Diomedea, at minus latae. Hinc novum affinitatis momentum.
LXL P R O C E L L A R I A E ;
Procellarias nostra Fauna tantum e mari Orientali, inter Asiam
et Americam ; complures sibi vindicat ; in mari albo et boreo rarissime
una vel altera apparent, nec certi quid de speciebus Arctici
Oceani constat.
4 7 3* PRQCELLARIA g la c i a l i s .
P. fnscescenti - cana, rostro pedibusque flavis.
Avis Diomedea, Lachmund. monogr. ( Amstelaedi) i2mo.
ubi icon.
Mallemucke, Martens. Spitsberg. p. 68. tab. N. fig. C.
Fulmar, Zool. brit. quart. II. tab. 91. Voy. io St. Kilda p.
&5. icon. Zool. arct. II. p. 534. Latham, av. VI. p. 403. n. 9.
Procellaria cinerea-, Brisson. orn. VI. p. 143. tab. 12. fig.
2. D’aubent. pict. tab. 5g.
Procellaria glacialis, Lin. syst. XII. I. p. si3. sp. 3.
SIS
Rossis in Camtschatca Glupyscha (stolida).
Curilis cum sequenti Kajotschitsch.
Ut circa Spitsbergam nostram (Grumant Archangelopolitani vo-
cant), sic in mari circa Camtschatcam et insulas Curilas atque Aleu-
ticas abundat. A Curilis quartae et quintae insulae, S te lle ro refe-
rente, magna copia capiuntur et ad solem siccantur, exstillante oleo
limpidissimo in oeconomia utili. Nidulantur copiose in rupium ma-
rinarum inaccessis, unde in praeterremigantium navigia crebro invo-
lant, ut contis occidi possint, eoque stoliditatis famam et nomen
nactae sunt.
Descr. Ip speciminibus Camtschaticis, quaè tractavi, magni-
tudo et forma exacte, ut in ave septentrionalium Europae. Rostrum
pedesqae in siccis Hava. Color plerumque longe obscurior, subtus
nanus, supra ferme fuscus. Limbi plumarum gryseo - albicantes.
Rectrices 12. subaequales, aliquae in medio apice pallidae (in junio-
ribus). Adultis cauda cana. Unguis posticus sessilis, conicus.
Mensura circiter 1 pedis cum pollice ; caudae 4". 6"'. ad q'". alarum
ulnae 11". ad 11 §". Datur etiam in mari camtschatico varietas magis
cana et ad Europaeas accedens ; imo observante Stellero etiam
albidiores quaedam occurrunt. Groenlandicam olim sic descripsi :
magnitudo infra Boschädem ; tota cano - plumbea, in dorso saturatius;
collum magis canescens ; subtus gryseo - cana. Remiges nigrescunt.
Cauda leviter rotundata ; rectrices 14. canae. Tubus narium depres-
sus, adnatus, costa longitudinali elevata, antice truncatus caet.
ß. Varietatem accepi albam, dorso fusco - canescente , uropygio
cum rectricibus eano; remigibus primoribus magis nigrescentibus,
introrsum tarnen albis.