
illustrarô. — Diu et varie hallucinati sunt auctores circa genesîa
glutinis naturalis, quod' sub Ichthyocollae nomine divenditur et ad
conglutinanda subtiliora lignaria opéra» ad clarificamda vina atque
cerevisias, et pro gelatinis gulosorum vulgo adhibetur et e nulle
piscium genere aeque perfectum obtinetur» quam ex Aeipenserino.
Dioscorid.es jam (de mater, med. îib. III. cap. 86.) eumque secuti
ichthyocollam tradidit: esse gluten e ventre piscis eujusdam eetacei
paratum ; praéstare candicans, quod celerrime liquescit, utile enr-
plastris capitis et leprarum et tetanothris, quae cntem faciei erugant
et extendunt. A lii etiam recentiores gluten illud contenderunt co-
ctura e cute, pinnis et interraneis parari (*). Nec de specie piscis
e qua paratur diu eonstitït. Et tarnen jampridem S alvi anus-, et
ex illo Nehem- Grew (mus. rcg. sac. p. m a .).recte ichthyocollam &
vesica (aërea) spinae adnata Sturionis praeparari docuerant ; et
Tavernier ( itin. lib. III. cap. 8.) prodïdit Tureas e Sturionis vesica
aërea parare gluten, ad gîutinandes arcus bellicos firmissimum, quod
crodum e pisce convolvi et siccari addit» et pro usu malleo tundi,
comminutumque aqua aliquantisper macerari, dein agitando leni
igné» citra ebulïitionem, solvi. Primas ex autopsia certas de Ich-
tbyoeolla notiones deinde dédit eel. Müller (in Mem. presentes h
VAcad. de Paris, Tom. V. p. 263.), ubi etiam secte monuit» contra
Tinna eum, lora eurriculorum non e eorio Husonis,. sed e cogno-
mine apud Rossos Delphine Leucade parari. Dein fuse» de modo
parandi Ichthyocollam! apud Rhymni, Volgae et maris caspici accolas
actum est in Itinerar. sibir. mei Fol. I. et in Itinerario persico
(*) Mirum hune errorem etiam in Diario ïiflerario Goctfîngensi (Goet'f. gcT.
Anzeigen, ’ZugaBe jife r Stuck anni l ’]']I* p. CCCL.) centra ceUl, Miillirunt
nostrum eonfirmaturo fuisse;
Gmel ini jun. Descripsit eundem etiam Cheval ie r in Actor, angl.
anni 1773. Part. II. et apud Rozier Obs. de Physique Tom. III. Maj.
1774. p. 374. seq. hic tarnen non sine errore (*). — Caeterum copia
Acipenserum, in aquis natalibus immensa, facile ex- abundantia
ovariorum explicatur. Sic enim Husonis ovaria ducentarum circiter
librarum rossicarnm pondus aequantia, si ovula quatuor uno grano
circiter aequalia ponas, et tertiam partem pondëris pro fibris et
membranis ovarii dempseris» rudi calculo continebunt ultra tria mil-
lia millium (3ooa, 000.) ovulorum. Et item Acipenseris Helopis
ovaria librarum 11. ad 12. pondéré, ultra 34(i°° ovulorum largientur.
Adeoque in tanta multipîicatione non est mirandum, si in Iocis pro-
fundioribus, ubi Acipensexes hyematum congregantur et torpent,
tanta earum reperitur copia, ut perticis unco praefïxis magno numéro
sub glacie extrahi queant. Quemadmodum autem turmatim hye-
mant, ita etiam gregatim flumina et sinus maris adscendunt, prae-
sertim Acip. Helops suntque utplurimum. adeo torpidi, ut hamis,
per rudentes in profundum demissos dispositis, corpore adhaerescen-
tes sese liberare ab iis non valeant. — Nondum liquet an Acipen-
seres in fluminibus Novi Orbis frequentes cum nostris sint unius specie!
; videtur mihi potius diversos aliquos esse, praesertim quum
Kaluga, ex orientali Oceano adscendeus Davuriae fluvios, certe ab
Husone différât. Forsan piscis in Rosierû Diario (Journ. de Physique,
Terni. IV. Novembr. 1774- P- 2®4* ^a®'- 20 sub nomine Spatule
delineatus, Acipenseris eujusdam in £uv. Misschippi vulgaris proies
est?
(*) Sic enim perperam docèt vesîcam anemîam Sturionis non pro IcTitbyo-
eolla adhiberi, cum tarnen ex illo optima et carissima prodeat.