
las perticae cum transverse supra asserculo, cujus extremitatibus alligator
fasciculus spicarum, et ante illam laqueus tenditur, ut avis,
dum spicas appétit, capite illaqueata capiatur.
Not. H Iuniores mares, anniculi, plumas verticis limbis gryseis,
colli albidis subundulatas babent, minus speciosi, in angulo maxillae
guttula alba notati, quod itaque non est signum triennium, ut
ex Actis Breslaviensibus allegat Buffonius. Scapulares plumae et
-uropygium itidem pallide gryseo subtiliter pulverata. Seniores su-
perbae plumarum nitore sunt aves et inter boreales, praesertim hy-
bernas, facille pulchernmae. Sunt enim et majores et plumosiores,
plumis sti ictissimis splendidae,- superciliis turgidioribus, rubernmis,
corporis nigredine aterrima et intemirata; capite praesertim, prae-
ter palpebram inferiorem et plurnulam unam vel alteram in angulo
maxillae albam, nigerrimo ; juguli coeruleo splendore fulgidissimo, to-
toque habitu decori. Sed cum vita aliqua pars pulcritudinis périt,
plumae non amplius aeque laevigatae scintillant, - collabuntor palpe-
brae, vigor omnis formae Fondus maribus vulgo 5 librarum
medicarum esse solet, minimis quatuor. Remiges 26. rectrices 18!
in utroque sexu. Intestinum sexpedale ; coeca bipedalibus majora,
flexuosa, sesquipedali. ab ano intervallo, striis seu nervis 7. longitu-
dinalibus, ad orificia glandulosa. Cystis non conspicua. Musculorum
pectoralium vis tanta, ut retentis vivae alitis alis, humeri ossa
frangant. Singularis distinctio carnium, dum musculi pectorales
magni, sicut femora, elixati fuscescant, at pectorales minores albam
carnem exhibeant, ut in Lagopode. B u ffon iu s perperam dicitcarnes
esse albas, quod tantum Phasiano,;Gallinae, Meleagridi, Numi-
dae et Bonasiae tribui potest. Tetricem marem cum Gallina vulga-
ri progeniem dedisse hybridam, infoecundam amiciss. prodidit.
Pennant supplem ad Zool. arcticam p. 63.
Not. 2. Varietatem Tetricis marts totam nive candidiorem, et
e falcatis rectricibus pulcre agnoscendam Tobolio misit Nobiliss. quondam
ibi Gubernator Dionys. T s ch its ch e r in , quae etiamnum in
Museo Academiae Petropolitanae servatur. Albis plumis sparsi saepi-
us observantur; sed imponunt amatoribus venatores Petropolitani,
dum recentibus Tetricum exuviis saepe integrum ventrem et dorsum
Lagopodis albae insuunt, et sic effarctas exuvias pro rara varietate
vendunt, quod ita solerter faciunt, ut etiam gnaros minus cautos
fallant. Vidi Petropoli Tetricem marem totom fulvescente gryseum,
seu luteum.
220.. TE TR AO Lagopus.
T. pedibus hirsutissimis, remigibus albis, rectricibus laterali-
bus nigris apice albis, area supräciliari cristato - ciliata.
cc. LagopuS, Gesneri av. p. 577. Aldrov. orn. II. p. 143. tab. p. 147.
Willughb. orn, p. 127. tab. 32. Raj. av. p. 55. n. 5. Frisch, av.
tab. 110. 111. Klein, prodrom. av. p. 116. n. 4. icon, et 173.
n. 8. Brisson. Orn. I. p. 216. sp. 12.
Lagopus varia altera, Gesner. av. p. 579. (variet. aestiva).
Tetrao Lagopus, Lin. syst. XII. I. p. 274. sp. 4.
Lagopède, Buffon. orn. I. p. 264. tab. g. hyberna, pulchre,
D’aubent. pict. n. 129. hyberna, 4 9 4 - variegata autumnalis
vel verna.
Ptarmigan Grous, Latham, syn. IV. p. 741. n. 10.
ß. Attagen albus, Buffon. orn. I. p. 25-2.
y. Scotica : Gallus palustris, Gesner. av. p. 231. icon. p. 61.
Aldrov. orn. II. p. 342. Ionston. av. tab. 3o ?
Tétras parva, cauda integra, Buffon. orn. I. p. 227.
Ptarmigan scotorum, Sibbald. scot. II. 3. p. 16. Zool. brit.