
In Dauuriae planitie deserto Gobeensi continua, inter Ononem
et Argunum fluvium, circa lacus salsos et salsuginosos, praesertim
in valle Chongor - azirga , a diligentissimo Nie. S o k o lo f, tunc ama-
nuensi meo, observatus. Cauda surrecta in ripis discurrunt exsul-
tantes.
Descr. Rostrum mandibularum marginibus versus basin pallide
viridibus ; lora tecta plumis. Caput fusco - gryseum, linea supraci-
liari et infra oculari cinerea. Dorsum nigrescens, striis lacteis lon-
gitudinalibus. Aloe fusco - lutescentes. Venter testaceus. Abdomen,
femora, uropygium fusca, albo - undulata. Cauda brevissima, acuta,
fusco - luteseens. Pedes pallidissime virescentes, digitis praelongis.
Subsimilis R. Porzanae.
XLIIL F U L I C A E.
Genus Fulicarum, praesertim species, quibus pedes non lobati,
vix ullo charactere a Rallis distingui potest. Nee tarnen lobipedes
a Porphyrione separari possunt, quern calvities frontis, et rostri cras-
sities a Rallis alienum et affinem magis Fulicis reddit. Nihil ergo
in his innovasi debere autumo. Pedibus lobatis Fulicae aliquomodo
ad colymbos transitum efficiunt, ut Phalaropi; et item , ut ad Palmipedes
Recurvirostra. Forsan istae lobipedes, duce Pennanto ge*
nere distinguendae.
274. FULICA Porphyrio.
F. rostro frontali pedibusque rubris, digitis simplicibus, corpora
co eruleo - virescente.
Porphyrio auctorum| Willughb. orn. p. s33. Raj. av. p.
, 16. Albin. av. m tab. | | Brisson. orn. V. p. 522. tab.
43. fig. 1. Lin. syst. XII. I. p. 258. sp. 5.
Gallinula aquatica purpurea, Edward, av. pag. tab. 87.
Le Talève, D’aubent. pict. n. 810.
Porphyrio veteram, Gmelin. jun. itin. pers. III. p. 79. tab. 12.
Purple Gallinule, Latham, av. V. p. 254. n. 6.
In paludosis circa mare caspium ab ostio fluv. Terec versus
austrum, et in omni littore Albaniae et Hyrcaniae, praesertim in
agris inundatis oryza consitis frequens habitat, maxima, pulchernma
et sapidissima hujus generis.
2 7 5 . FULICA chloropus.
F. digitis marginatis, rostro frontali armillisque coccmeis, corpore
nigricante.
Gallinula chloropus major Auctorum, Willughb. orn. p. 288.
tab. 58. Raj. av. p. 113. . Albin. av. II. tab. 72. III.
tab. 91.
Fulica minor, fronte rubra, Frisch, av. tab. 209.
Gallinula, Brisson. orn. VI. p. 3. sp. 1. tab. 1. fig. 12. Zool.
britan. p. i 3 i. tab. L. 1.
Fulica chloropus, Lin. syst. XII. I- p■ a58. sp. 4-
Poule d’eau, D’aubent. pict. tab. 877. Buffon. orn. VIII. p.
171. tab. i 5.
Common Gallinule, Penn. Zool. arct. II. n. Latham,
av. V. p. 258.
Rossice Tschertow Kuriza (Diaboli gallina).
In Rossiae et Sibiriae citerioris aquis arundinosis, cum sequen