Descr. Magnitudo Glottidis. Rostrum longum, extremo lineare,
obsoletissime arcuatum, acutiusculum, nigrum, maxilla inferiore
basi fulva. Caput, praeter albas palpebras, collumque totum exso-
lete nigri seu fusco-fuliginosi coloris. Pectus exsoletius fuliginosum,
albo passim variurn. Abdomen et crissum taeniolis albis, transver-
sis, crebris. Dorsum fusco - nigricans, plumis albo marginatis. Alae
spuriae aeneo - nitentes, pennis margine albo - dentatis, ut et remiges
secundariae; primariae fuscae. Cauda aequalis, albo nigroque fascia-
ta, media fusca. Pedes livido - fuscescentes , digilis rostro breviori-
bus ; plica extertoris lata, interioris nulla. Pondus triunciale. Men-
surae 2". a111, ulnae alarum 6". caudae 2". 6'". tibiarum 2". i /u. digit!
medii 4///.
XLIX. T R Y N G A E
Inter Tryngas Lin naei jam supra expunxi species, quae habi-
tu et forma rostri, capitisque mole majore Charadriis sunt simillimae
et ad eosdem jure referuntur. Reliquum genus apud eundem eas
fere omnes species continet, quas hie sub Tryngarum nomine trado,
baevitate rostri tantum a Limosis distinguendas et pedibus a Phala-
ropis B r is s o n ii adhuc magis diversas.
x. Rostro arcuato:
298. TRYNGA Falcinella.
T. rostro subarcuato , corpore testaceo - ferrugineo, dorso vires-
scente atro , m aculato.
Trynga ferruginea, Brünnich. ornith. n. 180.
An Trynga islandica ? Lin. syst. addend, ad. Vol. I. part.
2. Edit. XII.
An Scolopax borealis? Forster, act. angl. LXII. p. 4.11.43».
Trynga subarquata, Güldenst. Nov. Com. Petr. vol. XIX.
tab. 19. p. 471-
In salsuginosis deserti tatarici et circa mare caspium verno
tempore turmatim apparet; et denuo in apricis Dauuriae, circa lacunas
salsas frequens mihi observata. Usque ad Maji finem ibi gre-
garia vagatur deinde vix apparet, unde non nisi in borealibus pro-
lificare videtur, et specimina» mihi e plaga arctica omnino adlata
fuere. Camera sapidissimam mensis praebet, nulli congenerum laude
cessuram.
Descr. Magnitudo Sturni, proportiones Tryngae, sed forma
rostri subarcuata, ut in Limosa fusca , et a basi crassa valde adte-
nuata, apice superiore longiore, acutiusculo. Membrana inter ramos
maxillae usque ad oris rictum nuda, nigra. Halo albus rostri basin
cingit, fusco - punctatus. Vertex fuscus, apicibus cartis; supercilia et
cervix ferruginea, rhachibus nigris, apice plumularum cano. Palpe-
brae albae. Collum, pectus , abdomen saturate ferruginea, pectus et
abdomen limbis plumarum albidis. Dorsum virescente - nigrum, ma-
culis • alternis , alaeque spuriae fasciis ferrugineis, apice albae. Uro-
pygium fusco , albcque varium. Alae basi cinerascente - fuscae , al-
bido subsquamatae, subtus albae. Tectrices fuscae (praeter extimas)
apice albae, strigam per alas efficiunt. Remiges fuscae, omnes rha-
chi albida, 6 ad 20. exteriore ora, interiusque latius oblique albae,
intimae elongatae, linea ferruginea marginatae. Cauda aequalis fusca
, laterales limbo albae. Pondus unciis plerumque paulo minus.
Mensurae ad uropygium 6". 3V/. rostri 1". 4'". caudae 1". g"'.