
In Ponto Euxino circa littora Chersonesi Tauricae sat vulgaris
piscis, qui Sevastopoli et Theodosiae, praesertim auturano copiose
capitur et sale aut aceto conditus, coctusve recens comeditur. Aristae
viridissimae, sed obsoletiore colore.
Not. Maxilla superior brevior. Intestinum simplex, . recto
tractu ab ipsis faucibus continuum, chymo albo plenum. Hepar
lanceolatum. Lien exilis, itidem lanceolatus. Ovaria duo linearia,
ad quas venae magnae tendunt. Vesica natatoria sub vertebrali spina
triquetra, linearis. Piscis intestina facile putredine fatiscunt.
XLII. S A L M O N E S .
Nullo piscium ex genere Imperii Rossici aquae magis abundant,
majoremque specierum varietatem praebent, quam Salmonum,
imo omnes globi regiones horum copia et diversitate facile vincunt.
Videtur enim hoc genus maribus borealioribus praesertim esse ad-
dictum, et quum Naturae lege species pleraeque sint gregariae et
prolis salvandae gratia fluminum recessus quaerant, inde est quod
statis temporibus maxime ex Oceano arctico et orientali, neque non
e balthico, mari albo, mari caspio et Lacu Baicalensi in flumina
quolibet horum marium destinata, vel turmatim, vel parvis manipu-
l i s , magis minusve alte in terrarum interiora adscendunt, partim et
in aquis dulcibus remaneant, e t , divina quasi gratia, accolis abundantem
cibum imo longinquis terris commeatum suppeditent. Sunt
igitur praesertim Salmones Pisces, quod vocant, Anadromi, de quorum
natura quaedam generatim praemonere necesse est.
Salmones, nt omnes pisces anadromi, per plurimum anni tem-
pus marinam • agunt vitam, nec tamen longe a natalibus discedere
videntur. Observatum enim est, quibus semel adsueverunt fluviis
vel rivis, eos semper ab iisdem speciebus frequentari, quem admo-
dum Aves quotannis ad adsuetas regiones, suosque nidos redeunt,
et nova proles in natalibus locis ad speciem propagandam subsistera
vel eodem remigrare fideliter solet. Statis igitur anni temporibus
etiam pisces anadromi in eadem flumina adscendunt, in quibus proles
nata est, et praeteriti anni proles, ductu parentum, item patrios
lares revisere et consuetudinem posteris continuare non cessât. Observatum
porro est, hanc vel illam speciem, hos vel illos fluvios,
licet ostia in . eodem littore et vicinia pateant, recusare, licet illos
aliae species fréquentant, an hoc vero ideo tantum accidat, q u o i
ibi nunquam prolem educaverint, vel ab aquarum in his fluviis contraria
iis indole? non semper explicare facile est. Id vero certum,
ab alteratione aquae fluvii per aquas salsas vel minérales in ilium
casu deductas, vel a terrae motibus, aliisve causis, saepe vix evi-
dentibus, pisces anadromos, prius eundem adiré suetos, deterreri et
vel plane inde exulare, vel interdum post multos demum annos de-
nuo redire. Hujus phoenomini multa et apud nos et in aliis regio-
nibus observata sunt exempla. Fit etiam, ut pisces anadromi, in
lacus dulcis aquae mediterraneos delati, causa qualicunque reditum
ad mare impediente, in aquis dulcibus vivere continuent. Hocexem-
plo Halecum in lacubus Camtschatcae hybernantium suo loco proba-
vimus et referente veraci viro Danes Barrington (*) Eperlanus
in lacu a mari plane excluso dulci prope Bostonum in t ro d u is , per
(*) Actor. Angicor. Pol. LXl. p. 313. in nota