
Jeniseam Septembri 1772. in medium forum ; advolanS' manibus cap-
tus et vivus ad me delatus fuit Urogallus, cui insertum thermome-
trum sanguinis calorem indicavit 107°. Farenheitianorum. Jeniseae
accolae noctu, ad accensas faces, in sylvis quasi adtonitos Urogallos
fustibus caedunt. Ostiaci ad Obum noctù retia piscatoria sua' in Sylva
ad 2 orgyarum a terra allitudinem suspendunt, in quae plurimi
involant, et sic copiose capiuntur, vilissimo ibi pretio venales. Gentiles
Sibiriae soient etiam, ad capiendos Urogallos, ripas sylvosas flu-
viorum bacillis humili sepimento claudunt, passim relicto transitu,
ubi laqueos statuunt, quo plurimi intricantur et strangulantur transi-
turi ad ripam, ubi glaream legant pro trituratione-.- ciborum, quod
summo mare facere consueverunt. Maximi ad Jeniseam Urogalli
vocantur Kop'al.
Not. 1. Pondus majoribus Urogallis X. ad XI. librarum, foemina
minor. Rectrices 20. foeminae 18. Remiges 3o. Iuniorum color, ut
foeminis. Cystis conspicua nulla. Intestinum octopedale ; coeca 45
pollicum, undecim poll, distantia ab ano, seorsim in gyros contorta,
striis septem longitudinalibus, quibus intus respondent plicae toti-
dem villosae, productae. T ra ch ea mari in sinu sterni flexuosa.
Plumae, ut in affinibus, duplicatae ; sub singula nempe pluma externa
colorata, ex eodem scapo prodit plumula dimidio brevior, tota
lanugiosa, colore et textura lanuginis majoris plumae. Musculi ver-
miformes . quae in mare pruriente linguam et laryngem plane in fauces
retraliunt, et denuo educunt, cum structura glottidis, notatu dignis-
simi.
— 2. Messerschmidius minorem statuebat varietatem Urogalli,
cujus foeminam describit : 6 ad 7 librarum pondéré, rectricibus
18. nigris non fasciatis, quarum 8. mediae apice albae, omnes ex-
tus ferrugineo irroratae. Subcaudales nigrae, , apice albo. Remiges 18.
Cutis sublingualis non, ut in majori Urogallo, villosa. Russis Kamenoi
Gluchar (Urogallus rupestris) vocatur. Caeterum similis. Mihi rnagni-
tudo pro aetàte variare visa est.
O B S E R V A T I O.
S t e ll er u s adnotavit in adversariis, dari circa Uth fluvium in
Oceanum orientalem influentem, Tetraonis speciem peculiarem, mo-
ribus Tetrici similem, Abietis türionibns victitantem, quae gregatim
arboribus insideat atquè adeo sit stupidà, ut laqueo e virga suspenso
et collo injector *si unum detraxeris, non avolent socii. Rossis Iacu-
tensibus et Udensibus sub nomine Dikuschka noti sunt, a Iacutis
Tschaangi - Kurtuyaga (: Urogalli rupestres :) appellantur. Hune mihi,
licet data opera, nondum mihi procurare potui ; seriores obser-
vatores manet. Quae de illo refero, videntur in Tetraonem canaden-
sem^ quadrarë (: Conf. Forster in Act. dngl. vol. LXII. p. 38g. An
cum Urogallo minore Messer schm, quem is ad inferiorem Tungus-
kam praesertim observavit, forte idem ?
219. TETRAO Tetrix... TAB. LII.
T. tibiis hirsutis, cauda- bifurca'(mar)rectricibus nigris.
Tetrao seu Urogallus et Grygallus minor, auctorum, Wil-
lughb. orn. p. 174. tab. 3i. Raj. syn. av p. 53. n. 2. Albin, av. I.
tab. ai. Frisch, av. tab. 109! mas 6. foemina. Zool. brit. p. 85.
lab. M. 1. Mas, M2, foeminà. Latham, syn. IV. p. 733.
Lagopus Urogallus minor, Brisson. orn. I. p. i 83. sp. 2.
Tetrao Tetrix, Lin. syst. XII. I. p. 186. sp. 2.
Tétras minor, Buffon. orn. II. p. 210. tab. 6. D’aubent. pict.
n. 172. Mas 173. foemina,
Rossis Teterevo : Mas’ Äosez (ifalcator :) j Rasatsch; foemina Po