
Animalia liujus Ordijiis omnia praedita sunt pulmonïbus vesl*
cularibus, spontaneis; ova pariunt vitello et albumine instructs, in-
cubatus non egena, rarius intra matris oviductus excludenda, e qui-
bus proles plerumque prodit perfecta, praeter Ranas, quarum pluri-
mae, - e caudatis et branchiferis gyrinis, metamorphosi .quadam per-
ficiuntur in ecaudatas. Omnibus sceleton a quadrupedibus diversum,
neque in omni genere simile ,- vis digestiva omnibus septica, dissol-
vens et frequens in ljoc ordine venenata, in njorsu vis , vel in ex-
cretis qualitas, omnibus suspecta facies. Genera naturalia hue referenda:
Testudo, Rana, Salamandra, Draco, Lacerta, Coluber, Vipera,
Boa, Crotalus, Anguis, Amphisbaena; e quibus Fauna nostra, in
hoe ordine paupercula, excludit Salamandras, Dracpnes, Crotalos,
Boas, Amphisbaenas,
Genus I. R A N A E.
Ranae costis et coccyge et osse sacro carentes, vocales, lingua
in fauces reversa singuläres, externis genitalibus privatas, nudas et
imbelles destituit natura, et pro tutamine tantum pedes saltatorios
et fugam dédit, pluribus male servientes. Pulmones iis duo vesicu-
lares, respiratio spontanea; avaria duo; oVula nuda, involucro et
vitello destituta, solo albumine embryonetn obvolvente, extra corpus
foecundanda, et in plerisque speciebus e gyrino ichthyomorpho
apode, m ranam perfectam amissis branchiis et pedibus enatis metamorphosi
quadam perficierida. Vita iis tenacissima, sine corde et
visceribus, imo sine cerebro aliquamdiu continuanda, hyeme, absque
respiratione, torpida, verno levissimo tepore resuscitanda. Congressus
diuturnus, pertinax, superveniente et amplexante mare, quamvis
genitali membro plane destituto. Temperies sanguinis thermometro
vix percipienda , attamen congelationi in aquis resistens. Structura
illas perfectiorum animalium quasi compendium et imitamentum
facit. Innocuae fere omnes sunt, quae'dam etiam edules, imo
medicatae.(*) habentur. E Gyrinis, saepe satis magnis, quaedam
statura minores prodeunt, unde fabula de mutatione Ranae parado-
xae americanae in piscem orta est, quam series perfecta hujus me-
tamorphoseos, cum reliquis Curiosis Dalbergianis in Muséum Acade-
miae Petropolitanae illata, splendide refellit.
i. RANA cachinnans. TAB. i.
R. plantis palmatis maximis, corpore vario, striga spinali viridi.
Rana ridibunda, Tall. itin. I. p. 458- append, n. 14*
Gmelin. syst. Lin. III. p. io5 i. s p. z5.
Rana gigas, Gmelin. jun. itin. III. Gmelin. syst. Lin. IIL
p. ia 53. sp. 14.
Rossice, ut omne genus, Laeguschka.
Tataris, item generatim, Bak'a ; Kirgisis Kal-baka ; Bocharis
Sawdag- ; Persis Kur - baga.
Calmuccis Mekelê, vel Maelaehei ; Bul - maelaekei.
Tscherkessis Hander - Kwakwa.
In arundinetis maris Caspii, inferioris Volgae, et omnibus
rivulis Tauricae Chersonesi et stagnis maritimis copiosissime pullulât,
(*) Apud Rossicam plebem Ranae în aëre siccatae et in pulverem redactae
vulneribus inspergi soient, et jusculum ex iis coctum in laesionibus
internis et haemoptisi propinatur. Etiam Tatari iii Sibiria ipsas Ranas
cura jusculo coraestas contra vulnera et interna mala laudarit, et m
pulyeris forma, tanquam insigne traumaticum, multis encomiis extollunt.