
sum, color© cinereo-albicant© tinctum ad latera glandulis prommen-
tioribus rubescentibus exasperatum, maculis maioribus variis viridi-
bus in gyrum ductis nigro cinctis nigroque punctatis interjectis mi-
noribus eiusdem coloris rotundatis picturam exacte referönribus in
abdomine subtus pallidioribus, antice albescentibus, postice cinera-
scentibus varium. Dorsum maculis quibusdam grandioribus saturate
viridibus et obsoletioribus variegatum. Artus vero fasciis laete viri-
descentibus confluentibus cinguntur. Later a corporis fasciis duabus
longitudinalibus lineam utrinque lateralem crenatam referentibus
exornata sunt« Palpebrarum quaelxbet macula rbomboidali notata
est. Habitus bufonis est et structura tenerrima adeoque ob pedum
parvitatem non valide saltat, caeterum nec vitae tenax, quam ob
rem non admodum frequens, sed raro cernitur. Specimen primum,
quod Cel. Boeber coram habuit, cum descriptionem concinnaret
vivum erat et in Ipsius camera m urbe Caiiiaruioslcuv ultimis die-
bus Septembris 1792 captum.
e. RAN A temporaria.
R. supra ferruginea subliturata plantis palmatis.
Rana aquatica, Gesner. aq. p. 8o5. Raj. quadr. p. 24.1,
Rana muta, Laurent, amphib. p■ 3 o. n. 17.
Rana fusca terrestris, Roesel. ran. p. 1. tab. 1 — 3.
Rana temporaria, Lin. syst. XII. I. p. 3&j. sp. i5.
Morduanis Watraksch; Tscheremissis Shaba. Vogulis Porrubenne;
Votiacis Ebek. .
Ostiacis Beresoviensibus Naurtni; Narymensibus Tschamtschii
Surgutensibus Sawarka.
Tungusis Badschal'aki; ad Baicalem Oroki vel Beldschaefki.
Caragassis Demdi. Tangutis Abawa.
In Rossia etiam borealiore frequens, per Sibiriam rarior et
plane muta; deest in arcticis. Aestate in humidioribus terrestns,
ab aquis tarnen longe non recedens. Hanc potissimum plebecula
pro pulvere traumatico siccant, et interne propinant.
3. R A N A esculentct.
R. viridi - variegata, strigis dorsalibus tribus flavo virentibus.
Rana gibbosa, Gesn. aquat. p. 809.
Rana viridis aquatica, Roesel. ran. p. 5 i. tab. i 3. i 4-
Rana esculeuta, Lin. syst. XII. I. p. 35y. sp. i 5.
In temperatis Rossiae non infrequens, in borealibus et omni
Sibiria deest, neque contubernium R. cachinnantis amat. Semper
aquatica.
4. R ANA a r b o r e a.
R. supra prasina, subtus albida punctata, fascia utrinque late-
rali fusca, plantis subpalmatis, digitis apice orbicularis.
Ranunculus viridis, Gesner. aquat. p. 808. Raj. quadr. p. 251.
Rana arborea, Roesel. ran. p. 87. lab. 9 — 11. Lin. syst.
XIL l. p. 357. sp. 16.
Hyla viridis, Laurent, amphib. p. 33. n. 26. T ownson. obs.
de Amphib.
In meridionalibus Rossiae, ad Volgam, Tana'in, Borysthenem,
inque Tauria et Caueaso satis frequens in salicetis et netnorosis.
Rarissime in australibus Sibiriae, attamen in Davuriam usque passim
observata. Hybernat in fossis et locis udis, circaque scaturigi-
nes, sub herbis et radicibus latens; prodit primo vere, tepida tem-
pestate vocalis; certumque voce veris signum prodit. Copiosissima
in atundinetis et bortis circa Kislar.
Descr. Corpus et artus supra laetissime prasina, hyeme glauco-
viridia; subtus album, punctis prominulis obsitum. Femora, et tibiae