
O R D O III.
F R I N G I L L A E .
IVlaxiine naturalem ordinem et unam quasi familiam inter Aves
constituunt antiquioribus Ornithologis sic dictae crassirostres grani-
■ vorae, enucleatrices. Hunc Ordinem prius ad Ra ji et B r is so n ii
usque labores caste et pure a methodicis servatum, corrupit Linn
a eu s , dum aves tenuirostres minores antiquiorum, sine ullo funda-
mento eidem adjecit. Sunt enim hae neque enucleatrices, neque
solum granivorae, rostro nullam habent cum Enucleatricibus simili-
tudinem, et interna quoque organorum structura non conveniunt,
uti nec moribus. In pristinam ergo puritatem hie restituo hunc ordinem
, cui jure adnumerabuntur etiam Psittaci, indicante hoc
eorum rostro enucleatoreo, habitu et moribus, praesertim vero e-
gregis ad illos transitu, per Loxias curvirostres, a Psittacis sola pedum
conformatione distinguendas. Nomen huic ordini imponere
malui Fringillarum, quod magis quadrare videtur, quam nimis spe-
ciale Passerum. Fringillae enim, a frangendo rostris granula, quasi
Frangillae dicuntur.