
Gallinaceis , quod sint monogamae, migration ae, pleraeque aquaram
atque paludum amantes, victu animali magis, quam vegetabili ad-
dictae, ideoque et ingluvie carentes et ventricujo minus musculoso
haud triturantes. Pulli tarnen in omnibus nascuntur apertis oculis et
statim matrem sequntur. Vox plerisque rara, et aliquae plane mutae
sunt; lavant etiam, nec pulverantur: saltim pleraeque, non gnim de
omnibus affirmare ausim. Colores fere in omnibus haud splendentes;
gryseus, ferrugineus, pallidus, albus, cum nigro mixti, variegatione
diversa. Omnibus çauda brevis, ne in palude arnbulantibus esset
impedimento. Pleraeque sunt culinae apta fercula, et quaedam inter
exquisitissima apiciorum delgctamenta.
XXXV. O T I D E S.
Otidum genus, tridactylum et in omni orbis parte minime nu-
merosum, rostro proxime ad Pulveratrices accedit, dum pedibus de-
nudatis et collo elongate, nec non habitu corporis reliquo et moribus
Gr alles se consanguineum praebet. Ejus duae tantum apud nos, ut
in reliqua Europa, observantur species.
2 3 6. OTIS Tarda,
O. eanescenti - alba, dorso fulvo nigroque doliato, gula maris
Utrinque barbata.
Otis s. Tardo auctorum, Willughb. orn. p. 129. tab. 32,
Raj. av. p. 38. Dodart. act. III. p. 3og. Albin, av. Ill,
tab. 38. 39. {male) Frisch, av. tab. 106. a. b. Mas et fe-
mina. Edward, av. tab. 73. 74. Zool. brit. p. 87. tab. N.
mas. Brisson. orn. V. p. 18. D’aubent. pict. tab. 245. mas.
Otis Tarda, Lin, syst. XII. I. p. 264. sp, ti
Rossice Dudak ; Malorossis Drochwa ; ad Jaicum et in Sibiria
Drap ve 1 Stepnaja Kuriza (camporum Gallina).
Lettonice. Sihga.
Tataris Soadak; Kirgisis Duwadak ; Sibiricis quibusdam Korda.
Mongolis Todach et Toâduk ; mas Sachaltù i. e. barbatus.
Tungusis Dauuriae Todok.
Otis in desertis campestribus Rossiae, Tatariae magnae et au-
stralibus Sibiriae citra Eenam, ut et per omnem Ucraniam, Volhy-
niam et Podoliam frequentissima est, Martio jam ab austro adven-
tans, et per paria se dispergens, autumno turmatim remigrans.
Hyemat autem, potissimum quidem extra Imperii limites in Moldavia
, Anatolia, Persia, Tataria , Mongolia, sed tarnen quotannis magno
numéro commigrat in Chersonesum Tauricam, ubi usque ad fri-
gora in campestri regione, ingruente bruma in ora montuosa et «yl-
vastri gregatim versatur. Mitiore hyeme etiam in Astracanensi de-
serto, praesertim vero circa Cumam et Terec fluvios hybernat.
Quando nebulae, vel pluvia cum gelu subito incidunt, pl-umae illis
circa jugulum et in dorso crassa glacie incrustantur adeo, ut subvo-
lare nequeant, vel si subvolent a pondéré glaeiei denuo depriman-
tur. Tunc in Tauria canibus et manibus capiuntur numerosae, vel
fustibus occiduntur, et in forum advehuntur plenis vehiculis, partim
vivae, partim caeaae. Neque tunc in campo deprehensae volare
tentant, sed homini se opponunt, hiante rostro et ictu humerorum
minabundae. Rigidissima hyeme anni i 8o3, in Tauria usque in cp-
pida et pagos confugiebant et in tectis considebant. Et frigore pe-
xierunt haud paucae. Aliqui referunt, mares esse polygamos cum
pruriunt, quod eo minus credo, quod vere et tempore incubationis
in desertis plerumque per paria ambulantes viderim. Certum autem
oestri tempore mares expansa flabelli more cauda superbire, et con