
in aëra jactitant, donee exanimetur; praeterea nutriuntur'granis variis,
pane, caet. omnivorae. Vagantur usque ad noctem et tunc praesertim ve-
nantur. Transvolas congénères clamore salutant, et tunc ipsae in-
quietae discurrunt et volaturiunt. — Spontaneae, dum autumno vel
vere gregatim volant, adem longa serie obliqua instruunt, vel eu-
neo volant, cum continuo clangore. — Fulli primo anno toti cine-
r e i, jugulo vix nigricante , iridibus fuscis, rostro livido , superciliis
cinerascente albidis, haud cristatis, inconcinni. Sed sequenti post
nativitatem vere plumas elegantiores induunt, leucophaeas, tumque
superciliis prolixis sericeis albis auritae incedunt, et jubam juguli
nigram promittunt, propter quam a Kirgisis orientalibus caro aesti-
mantur, partim quod apud eos minus frequentes sunt, circa fluvio-
los Ulentice, Jakschibai et Ankate praesertim occurrentes, partim
quod adultae et perfectae difficillime occiduntur, Hinc avis hujus-
modi quinque ovibus, imo equae aequiparatur. Sunt enim puelhs
ditioribus praecipuum ornamentum mitrae, colla duo harum Gruum,
cum jubis nigris detracta et supra bacillos siccata, ut commun modo
mitrae adfiigi possint, quale ornamentum Karkara vocatur. Matres
hujus speciei exclusos teneros pullos statim in altas herbas deducunt,
ut bene lateant. Lanugo tunc illis in capite flavescens corpori ciné-
rascens, variegata. Magnitudinem Gruis tribuit huic Gmelinus in
Syst. quae tantum distat a Grue, quantum gallina a Gallopavone.
Descr. Magniludo dimidia Gr. vulgaris, qua adhuc gracilior et
proportione procerior. Rostrum liv "do virescens, apice lurido rubente
in adultis. Lingua integerrima. Gula tota plumosa, neque lora de-
nudata. Irides cum circulo scleroticae fulvo rubrae vel corallinae ;
periophthalmium fusco - marginatum. Gaput cum collo toto et juba
prolixa juguli nitide aterrima; vertex médius canescit. Palpebrad
albo plumosae, margine nigrae ; fascia ab oculis nivea, utrinqu®
in cristam occipitis dependentem ■ elegantissimam producta quae ad
nucham comiculorum instar prominent. (Foeminis hae cristae super-
ciliares minus prolixae, ex canescenti albae^. Corpus totum plum-
beo - canum ; cervicis et interscapulii plumae elegantissimae , acumi-
natae, rigidülae, rhachi tenuiter fuscae. Remiges 32. cum ala pri-
maria tota canescenti - nigrae, extremo nigriores ; intimae 5. ultra
alam primariam elongatae, fere totae eanescunt. Cauda subaequalis,
cano - fuscescens, pennis latis. Pedes longissimi nigri; digiti medio-
cres, plica tantum exteriores crassa, interioris ungue longiore, adun-
co. Pondus librarum 6i. Mensura ad uropygium bipedalis; ad sternum
1'. a". 7'". rostri ad fronten» 2". 4"'. ulnae alarum 1. 6". 0. ex-
pansarum S'. 4". 6'". caudae 7". 3"'. femorum pars nudata 3". tibia-
rum 6".. 6"'. digiti antici medii (cum ung. 6"'.) 2". 9'". postici 10'". —
Pullis lanugo cinerea, in capite et collo lutescens, adultioribus corpus
totum, vertex et cervix plumbeo - cinerea, subtus sordidiore colore.
Fasciculi superciliares retrorsum arrecti breves, basi albidiores,
extremo fuscescentes. Gula, collum subtus et prolobus sensim ni-
grescunt.
Not. amiciss. Schangin ad fluv. Corgon Alpium Altaicarum
observavit Grues vulgaribus minores, coerulescentes, pedibus humiliori-
bus, voce a solitis diversas sed non potuit cominus examinare. For-
san ad G. virginem erünt referendae, qüae tarnen in pedes procera est.
242. GRUS Vipio.
G. palpebris circuloque aurium nudis rubris, corpore cinerascente
, remigibus nigris.
Grus minor albus, Gmelin. sen. obs. MS.
Mihi haec species in Dauuria nec visa, nec audita, sequentem
vero descriptionem ejus et iconem non admodum bonam, inter
Gm e lin i senioris schedas reperi, qui illam in oppido Nertschinsk,