
„9." R A N A Bufo.
R. verrucosa, cinerea fusco tuberculata, iridibus aureis,
Rubeta s, Phrynum, Gesner. aqu. p. 807.
Bufo seu Rubeta, Raj. quadr. p. 55a.
Bufo terrestris, Roesel. ran. p. 85'. n. 20.
Rana Bufo, Lin. syst. XII. I. p. 354- sp, 3.
Rossice Shaba ; maximae Korownizi quia dicuntur noctu vacca-
rum uberibus adhaerere, unde uberum morbus).
Morduanis Ozn - watraksch ; Tscheremissis Schir - schaba.
Tschuvaschis Sien, Schura - schaba.
Votiacis Sjoe-Ebeh.
Tataris Kara balth. Bucbaris arabico nom. 'Neknekat.
Calmuccis Jasutii - mekelé.
In Rossiae aequo ac Sibiriae temperatis, locis suffocatis, in
cellariis et circa domus et pagos satis frequens, pugni saepe magni-
tudine, vix saltu valens, lenta, squaldia, liorrida, omnibus etiam
animalibus invisa, propter urinae et muci lactescentis, quie verrucis
exsudât, odorem. Tota verrucis maculisque obscuris obtecta, terrae, cui
addicta est, similis; iridibus solis auratis nitet. Non deest in Persia,
Georgia, Caucaso, forte nec in reliquà Asia calidiore. Gerberus
in Flora tcmaënsi MSta observât, quod ab urbe Bjelgorod usque in
Ucraniam, ubicunque Cotula foetida, abundat, etiam copiosi sunt
Bufones, saepe ingentes, incolarum molesti hospites. In frigidis
non vivit, Habui Canem fricatorem bufonibus infestum, cui circa,
labia tandem tetra condylomala excreverunt, unde tandem periit.
„10." RANA caucasien.
R. supra verrucosa, plantis subhexadactylis palmatis, corpore
lutescente fusco maculato.
Rana Bufoides, Güldenst. MS. obs.
In Caucaso non infrequentem observavit Diligentiss. Gülden-
sd tae t , cujus descriptionem insero.
Descr. „ Caput depressum, rostro rotundato. Maxilla superior
„denticulata, inferior edentula. Lingua, ut in congeneribus omni-
,,bus antice radicata, in fauce fluctuans, bifida. Pone angulos rictus
’’oris sinus coecus, e duplicatura cutis ortus, auriculas mentiens,
„ambitu rotundato, integro, supraque hunc awes in piano denuda-
,,tae, tympano in centro depressiusculo. Oculi subverticales, palpe-
„bris membranaceis. Nares subverticales, medio inter rostrum et
„oculos, porum minimum referentes. Corpus ventricosum, magis
„minusve modo laeve, modo supra verrucosum. Palmae tetradacty-
,,lae, fissae; plantae pentadactylae palmatae, cum rudimento quasi
„sexti digiti. Color lutescens , fusco - maculatus, ita ut supra fuscus
„praevaleat color, inferne luteus. Gula et pectus immaculata.^ Lon-
„ gitudo trunci cum capite 3". 8'". pedum posticorum 6 . In indivi-
„duis magis verrucosis rudimentum sexti digiti in plantis vix ullum,
„nec adeo apparet sinus buccalis : an sexu diversa ? ‘
,11." RANA v errucosissima.
R. utrinque verrucosa, corpore ventricoso utrinque verrucosissi-
mo, verrucis subtus luteis, plantis subtetradactylis palmatis.
Hanc quoque in Caucaso observatam, descriptione prodidit
Cel. Güldenstaedt.
Descr. „ Caput depressum, rostrum obtusissimum, mandibula
„utraque et palato edentulis. Lingua apice in fauce fluctuante, in