
„tegra. Anguli rictus oris nudi. Nares pori minimi, medio inter
„rostrum et oculos. Oculi palpebris nudis membranaceis nictitantes.
„Aures externae plane non conspicuae. Corpus ventricosum. Tedes
„breves, anteriores tetradactyli fisse,- plantae tetradactylae, palmatae,
„cum digito incompleto. Totum animal capite, corpore et extremita-
„tibus supra infraque verrucosum, verrucis supra fusco-brunneis,
„subtus luteis. Longitudo trunci 3''. pedum posticorum 3", a'".
Genus II. T E S T U D I N E S .
Soli anamalium Testudini Natura costas et sternum in continua
scuta ossea mutavit, et extra musculos disposuit, sola epidermide
cornea adoperta ; eadem coriaceis speciebus emollivit ; dum contra
Ranis crates thoracis et coccygem plane denegavit. Reliqua anato-
me, externis membris et ovis .Testudines magis ad Lacertas inclinant,
quas tarnen, ut omnia facile alia animalia, tenacitate vitae et
famis tolerantia longe vincunt, ad tormenta et vulnera mutae, dum
contra cordis structura magis ad quadrupeda calida inclinant.—
Genus Testudinum, ut ubique minus numerosum, ita apud nos pau-
cas numerat species, tantum in temperatis et australibus Rossiae et
Tataria viventes, in borealibus vero et ulteriore Sibiria omnino exu-
les. Praecipue abundant in regionibus circa Pontum et mare - Cas-
pium, inque lacubus Tatariae magnae ubi praesertim pullulât species,
etiam in Europa vulgaris, T. orbicularis.
TESTUDO orbicularis.
T . scuto suborbiculato, depresse convexo, laevi, flavo punctate.
Marsil. Danub. IV. tab. 33. 34-
Testudo orbicularis, Lin. syst. XII. I. p. 35i. sp. 5.
Testudo europaea, Sei neider. chelonogr. sp. 323.
Rossis generico nomine Tsaherepdcha.
Persis et Bocharis Saenpuscht; Arab. Salchafat.
Chivice Kaplu-bagha ; Tataris Kobertkiloe - Bak'a (i. e. Rana
scutata); Kirgisis et Mestschaeraekis Guberli- bak'a, item
Taschbaka (Rana saxea).
Calmuccis Chapchaltu - mekele.
Georgianis Kuwi. Armenis Kurae.
Tscherkessis Adeschemoh.
In aquis pigris et fossis circa australiora flumina in Pontum et
mare Caspium tendentia etiam in Chersoneso taurica et per Tata-
riam magnam asiaticam frequentissima, vere praesertim in siccum
exiens, caeterum magis hydrophila. Hominum natantium genitali-
bus morsu periculosa, ut fertur, unde vulgo in aquis, ubi testudines
versantur, plebs lavari timet- Tarnen, quum ad aquarum marginem
insolatur, viso homine illico fundum petit. Cel. Margrafius in Act.
Berolin. pisces a testudine commorsos subito aegrotare affirmat,
quasi veneno affectos. Mane et vesperi, quum in siccum exeunt,
captu faciles; a Graecis promiscue comeduntur, licet paludem
sapiant.
„13.« TESTUDO graeca. TAB. II. fig. 1.
T. sterno scutum excedente, artubus digitatis flavo nigroque
fasciatis, capite colloque fuscis flavo striatis.
Testudo terrestris vulgaris, Raj. quadr. p. 243.
3