
men retibus minus facile capiuntur, quia viso periculo cito viam in
aere mutate callent.
Descr. Mas pulcherrimus, capite testaceo, linea supra infra-
que oculos alba, interjecta utrinque falce viridi-atra, splendidissi-
ma, in cervice contigua, interjecto spatio violaceo. Pectus gutta-
tum, ut in antecedente , cui affinis. Speculum alare dimidiatum,
supra viridissimum sericeum , infra holosericeo - atrum , antice fascia
rufescenti alba, postice linea alba marginatum. Eodem distinguitur
femina , ceteroquin scolopacea.
Not. Anas Circia auctorum et L in n a e i, mihi nonnisi nomen
videtur, quod ab uno Ornithologo ad alterum transiit. Mihi sane
adtendentk, - neque in tota boreali Asia, nec in Europa, unquam
Anatis parva species , praeter Querquedulam et Creccam oblata est ,■
neque venatores ullibi terrarum tertiam distinctam norunt. A lb ini
icones, quas Linnaeus ad Circiam citavit, vere Querquedulam re-
ferunt. Videntur autem anniculi mares Creccae, autumno femellis
adhuc subsimiles, imo Querquedulae similiores, ansam imaginariae
speciei dedisse. Si quis vero vernalem mihi produxerit Circiam, a
Crecca et Querquedula vere diversam, masculam, victas dabo manus.
346. ANAS Querquedula.
A. speculo alarum virescente, utrinque albo-marginato, linea
supra oculos alba.
Querquedula vulgaris, Frisch, av. tab. i j 5. foemina, 176. mas.
Querquedula aestiva, Albin. av. II. p. 66. tab. io3. 104.
Garganey, Pennant. Zool. brit. p. i 58. tab. Q g. Zool. arct.
II. p. 576. Latham, av. VI. p■ 65o. n. 87.
Anas Querquedula, Brisson. orn. VI. p. 427- ta^- 39- fig-
2. optima; Lin. syst. XII. I. p. 3o3. sp. 3a.
Petite Sarcelle, D’aubent. pict. tab. 947.
Rossice (ut prior) Tschirôk, vel pro distinctione Polewoi Tschi-
rok (Querquedula campestris) et Néklow.
Wogulis Purwa ; Sosvensibus Tyrwi ; Ostiacis Piirri, ad Surgut
Pylgy et Pyrni; ad Narym Pahke.
Samojedis Pjosok. Tungusis Burbûky.
Adhuc copiosior fere praecedenti, omnibus, quibus ilia, locis
occurrit ad Camtschatcam et areticam oram usque ; Carne delicata
vix inferior, et moribus similis. I
Descr. Praecedente tantillo major esse solet, Vertex fuscus,
gula nigra ; fascia alba supra oculos incipiens, in cervicem descendit.
CoIIutji pallido striatum; prora squamatim variegata ; alae spuriae
albo virgatae. Basis alarum coerulescente cinerea ; speculum virescente
nigrum, margine antico posticoque album. Pectus album,
hypochondria undulata, crissum fasciatum. Foemina scolopacea,
gula alba, tractu supraciliari albido, hypochondriis maculosis, speculo
obsoletiore, fusco - aeneo.
347- A N A S Fuligula.
A. nigra, crista dependente, capite violaceo, abdomine specu-
loque alarum albo.
Fuligula forte Gesneri, Raj. av. p. 142. n. A. 6.
Anas media cirrhata, Frisch, av. tab. 171.
Anas nigro cristata, Albin. av. I. p. 82. tab. 90. ,
Glaucium minus, Brisson. orn. VI. p. 411. tab. 37. fig. 1.
Tufted Duck, Pennant. Zool. brit. p. i53. sp. 9. tab. Q. 6.
Zool. arct. II. p. 5j 3. Latham, av. VI. p. 540. n. 79.
Anas Fuligula, Lin. syst. XII. I. p. 207. sp. 45.
Morillon, D’aubent. pict. tab. 1001.