
IM Ä & p p lö S l a ^ 2£-£ . iÜT^ï , ; : «
#1Ä
i i l i
quippe quae ia veris Spans postice interrupts, in Labris indexa
observatur. Singularis etiam lineae lateralis babitus inter Sciaenae
characteres est, uti plenaria ejus absentia in Gobiis natabilis , prout
alibi dicetur. Maximo igitur jure , in Labraeibus nostris,. suturae
laterum, lineae laterali analogae et sociae , pro charaetere generico
valebunt, quarum numero: et situ similes in nulla alio piscium généré
, nee in nllo alio mari haetenus observatas esse scio. Accedit
etiam peculiaris habitus et pinnarum structura, imo in qui bosdam
speciebus cum Blenniis affinitas. Conveniunt autem Labracum species
mihi cognitae : corpora crassiusculo, elongate, imbricate squamis
minusculis, oblongis, asperate*- ciliatis, saepe in series longitudinales
digestis ; suturis in utroque latere ad dorsum et ad ventrem pluribus,
totidemque musculorum divortiis ; ore sublabiato, tantum maxillarum.
marginibus dentato ; operculis branchiarum inermibus,. cute angulatis,
cum toto fere capite squamulosis ; Flabellis branchioslegis quinque
vel sexradiatis ; pinnis dorsalibus subeonnexis, cum anali inermibus,
peclorahbus magnis, flabelliformibus, ventralibus sub thorace appro-
ximatis, omniumque fere pinnarum, praeter caudam (ut plurimum
mtegram) radiis plerumque simplicibus, sed inermibus ; ut itaque sat
multis momentis a Labris et Sparis aliorum marium , qui vero in
Oceana boreo - orientait plane abesse videntur,. différant. Vivunt
autem omnes species circa littora confragosa Camtschateae et oppo-
sitae , cum insulis„ Americae, circaque Curilas insulas, et forte pluies
adhue congeneres species in ilia pelagi parte agnoscunt, quas
nondum novimus, praesertim quia hoc piscium genus profunda maris
ejusque fundrnn amare videatur, omne magnis et robustis pinnis
* tempestuoso illo mari aptatum. Species, quae ad me pervenerunt,
sont sequentes:
1196. L Â B R A X lagocephalus. TAB. LXIL
L. capite retuso , suturis laterali bus utrinque sesquisenis, pin*
aas dorsalibus subeonnexis , corpore laevi.
Hunc ad Curilas Insulas captum, solerter siccatum retulit Jos.
Billings.
Descr. Eere ulnaris et congenerum maximus, habitu ad Blen-
nios inelinans. Caput breve, crassurn, valde retusum, compressiuscu-
lum , vertice : et operculis, squamosum. Os labiis crassis, duplicatis,
superioribus.prolixioribus. Maxillae subemissiles, retusae, denticulis
eonfertitn crebris, conicis, cbtusis interiore margine armatae, inferior
robustioribus et ad datera majoribus. Opercula branchiarum cute vix
angulata,. inermia. Flabella branchiostega laxa, radiis 5. crassis»
Corpus valde oblongum , a capite sensim adtenuatum, compressum,
squamis majuseulis, mollibus, non ciliatis nec asperis, in pelle
tenuissima. Suturae laterales completae, praeter ipsam Uneam lateralem
utrinque quatuor , duo ad dorsum pinnae dors'ali et lineae laterali
parallelae, quarum proxima pinnis ad secundam p. dorsalem
deficit, altera usque in : caudam continuatur ; suturae ventrales itidem :
utrinque duo, iiifinia a pinnis ventralibus, ad usque caudam, pin-
nam ani proxime legens , altera, isti parallele a pinnis pectoralibus.
usque ad duas tertias pinnae ani perducta ; his interjecta sutura bre- -
vis, sesquipollicari tantum tractu pone pinnas pectorales conspicuas.
Finnae validissimae, molles , pectorales operculis proximae, magnae,
flabelliformes, semiovales, radiis inferis sensim minoribus in margine
radiorum apice digitatae, radiis constantes i Q- dichotomis >. crassâ
membrana connexis ; ventrales thoracinae, inter se approximatae,
médiocres, o radiis 5. crassis; dorsales, quae 5 linearum distant] a a
nucha incipiunt, binae, sed membraaula cohaerentes , prior radio