majores collectas racliatim infigunt, quod maxime artificium circa
Schakscha - noor miratus sum. Ova plerumque tria vel quatuor, ra-
rius quina, anatinis subpara, sed oblongiora, testa rudi inaequali,
dilute cyaneo - viridia: longitudine 2". diametro 1". 6ï". Arbores
in quibus nidos struunt, a copioso prolis stercore et pisculenta
illuvie, quam congestant, certissime pereunt. Quemadmodum gre-
gatim habitant, ita et piscantur et piscatum proficiscuntur, obliquis
semper ordinibus volantes, extensis inter volandum collis, qui mos
et Graculo. In aqua natant usque ad jugulum immersi atque expe-
ditissime et diutissime urinantur. Sic in nassas piscatorum quando-
que intrant et pereunt. In scopulis erecti uropygio insident cauda
suffulti, iique scopuli ab illuvie excrementitia quasi .calce albati
apparent. Circa scaturigines calidas in Baïcalem effluentes, et in
australibus circa Volgam, ubi glacies hiat, non raro hyemem transi-
gunt aliqui utriusque speciei. Sed turba major ad austrum in nota
loca migrât. Quotquot in Baïcale et vicinis Davuriae lacubus aesti-
vant, autumno ad ostia fluviorum congregantur, quos Salmo autum-
nalis (Omul) subit, cum quo migrant, cibo quasi innatantes, comi-
tibus Laris qui pisces ex aëre jaculantur. Unde piscatoribus promptem!
indicium viae, quam Salmonum turbae quotidie conficiunt.
Vox Carboni Colymborum voce clamosior et magis mascula.
D escr .- Rostrum cornei coloris. Spatium nudum inter oculos
et rescissum ultra oculos rictum oris - coccineo - rubrum in Volgensi-
bus et Caspicis, Sibiricis fulvum. Gui a late nuda, fnsea, papillis
coccineis et lutescentibus adspersa ; magis colorata mari. Irides
alliaceo-virides. Circulus latus albus plumarum ab oculo ad oculum
gulam cingit, cui conterminum spatium aterrimum, immaculatum.
Reliquum caput et maxime colli initium plumulis linearibus, molli-
bus, albis, nigras exsuperantibus quasi capillata. Crista oceipitis
e plumis nigris, elongatis arrigua. Corpus splendide aterrimum,
subviridante nitore. Dorsi et brachiorum plumae omnes disco fuscae,
margine virescenti-atrae. Area hypochondriorum ad femora oblongo-
rhombea, alba. Alae nigrae compositae uropygium aequant: remises
3 i. priores très interiore vexillo abrupte angustae. Cauda nigra,
rigidissima, rotundata, rectricum 14. Fedes atri ; unguis médius
interiore margine versus apicem acie serrata auctus, posticus aduncus.
Pondus librarum 5 ad 7. Mensurae a summo unco ad uropygium
P. u ;/. ad humeros n w. 1 o'", rostri ad frontem 2". 3^". ad oris an-
gulos 3". 4"'. caudae 6". ulnae alarum 12". 8"'. expansarum 3'. 9".
ad 4 ped. tibiarum 2". 2"'. cligiti extimi maximi (cum ung. 6“‘.)
3". 4i'". Foeminae adultae vix diversae : rectricibus saepe tantum
12. Praeter coeca duo minuta, 4 pollices ab ano distantia, tertiunj
azygon, circa medium totius tractus intestinalis, subpollicare.
363. P H A L A C R O C O R A X G r a c u lu s .
P. corpore nigro subtus fusco, circulo gulae albido.
Graculus palmipes, Auctorum.
Corvus aquaticus, Marsil. Danub. V. tab. 36.
Mergus strumosus, Frisch, av. tab. 188.
Phalacrocorax minor, Brisson. orn. VI. p. 616. sp. 2.
Pelecanus Graculus, Lin. syst. XII. I. p. 217. sp. 4.
Shag, Pennant. ïool. brilan. p. i 5g. tab. J i. Zool. arct. tic.
II. p. 58i. n. 5o8. Latham, av. VI. p. 5g8. n. 14.
Iisdem quibus praecedens nominibus vulgo appellatur. Cum
praecedente ubique fréquentât aquas et pleraque communia habent.
Ova vireseente - alba. In Baïcale magnis gregibus occurrit, priori
non immixtae. In scopulis nudis passim ad littora obviis tanta copia
nidulatur, ut rupes undique a stercore prolis dealbatae et incrustatae
*