
Rossice vulgo Mjedaenka (i. e. cuprea).
Livonis Paewa - us vel Waskur.
Communis per borealem Rossiam fama est hanc Viperam in
salicetis et circa aquas inveniri et morsu esse nocentissimam; mihi
vero earn videre nunquam contigit.
Genus V. A N G V E S .
Anphisbaenas et Scytales s. Caecilias Fauna nostra nullas habet,
perpaucas etiam Anguium species et hae quoque rarissimae offerun-
tur, nec nisi in australioribus; unica tantum, omni Europae communis,
a borealiore climate non abhorret. In Sibiria autem ne
junicam quidem Anguis speciem invenire licuit.
5 2 . ANGUIS miliaris.
A. fusca, squamarum sparsis punctis pallidis.
Anguis miliaris, Pall. itin. II. p. 718. Gmelin. syst. Lin.
III. p. 1120.
Lecta fuit semel iterumve in australibus ad mare caspium.
Gmelinus etiam e Persia misit specimen. Descriptionem videsis
loc. cit.
5 3. ANGUIS helluo. TAB. FIT.
A. microcephala pallida, punctis sparsis fuscis.
Etiam hanc e caspio deserto habeo, ubi tarnen rarissime visa.
Voracitate insignis, vix credibili: quum enim crassitie vix digitum
minimum superet et caput ungue indicis haud sit majus, tarnen
invent talem, quae quasi sortilegio in immensum diducto rictu
Bipodem minutum déglutiverat, cujus vix extrema cauda ore pro-
minebat, et adeo erat s-uffarcta, ut in regione ingluviei quasi palea-
ri-pendulo relaxata, medioque in corpore in. crassitiem ovi gallinacei
distenta esset.
D es er. Caput parvnm, depressum, obtusum, convexum,
ungue indicis haud majus, rictu haud majore. Palali cristae gemi-
nae dentatae, et maxilla uncinulis d'entata, quorum primi majores t
maxilla superior quasi ungue subtus plano , inermi inferiorem exce-
dens. Oculi mole grani milii, in vertice non multo magis distantes,
quam nares prominulae. Corpus breve crassiusculum ; brevissima
cauda. Squamae ovatae, planae,. laterales sensiin majores,, omnes
confertissimae, ut in maxime distento Angue tarnen cutis bene tecta
esset. Squamae ventrales 169. solitariae-, et versus anum très minu-
tae, utrinque accessoria squamula stipatae. Cauda digiti minimi
crassitie, truncata,. squamis tantum i 3. quarum aliquae geminatae,
ut in Colubris. Color supra gryseo-cinerascens, obscuriore sive
fulvescente marmoroso-variegatus ; in ventrali latere abrupte pallidus,
punctis fuscis' sparsis, integram plerumque- squamam occupantibus.
Longitudo totius 1'. 8'. capitis j i" . caudae 1". . distantia oculoriim,
at", narium 2t". eircumferentia caudae 1". +1 . Sed corpus Anguis
qui Dipodem deglutierat eircumferentiam 8". 3"'. excedebat.
54.. A N G U I S / r a g iZ i x
A. fusca, dorso discolore, striga fusca notato.
Caecilia Typhlus, Raj. quadr. p. 289.
Caecilia vulgaris, Aldrov. serp. p. 215.
Anguis fragilis, Lin. syst. XII. I. p. 1122.
Rossice Wereténiza (i. e. fusus)»