
„ ibi recipit. Lactés in mare mesentoriolo crispatae, in form am cri-
„stae cellulosae quam Tilesius (Mémoires de l ’Acad. Imp. des sc.
de St. Petersb. Tom. II. Tab. XVII. fig. a.) in iconibus Camtschaticis
depinxit (*). „ Vesica anemia per totum dorsum èxtensa, sub reni-
„bus affixa, villosa, glutini apta.„ S t e lle r . Vertebrae apophysibus
„semicanaliculatis, productis.
Ann o ta tio ed ito r is.
In ultimis vitae suae scientiis proficuae diebus auctor celeberrimus in lit-
teris pluribus Berolini datis ad me missis scripsit, eum, quo diutius Wachnja-
rum mearum icônes et descriptiones examinaret eosque cum specimine suo ex-
siccato compararet, eo certius persuasum sibi habere, meas et imprimis ma-
crocephalam a sua specie esse diversam ; rogatum igitur me habere voluit , ut
Wachmias meas adderem, quod, cum icônes jam sculptae et descriptiones jam
in Actis novissimis academicis Petrop. Tom. II. prelo subjectae fuere, eo fach
lius fieri potuit, sunt igitur sequentes :
JVachnja Camtschatica, estGadus dorso triplerygio, Callariis specia-
tim Lusco affinis a Tilesio descriptus et iconibus illustratus.
Tab. XVI. XVII. Wachnja diversis temporibus et locis värians maxime
duabus speciebus , altera majore pedali interdum et bipedali capite maximo
latissimoque, altera minori gracilis copiose prövenit. Priorem circa finem Julii
et initium Augusti numerosissimam accepi, alteram, mense Septembris frequen-
tius captam attulerunt. Utraque Wachnjae species non nisi deficientibus Sal-
monum speciebus aestimatur , quibus et gustu et nutrimento postponenda est,
ac innumerabili vermium intestinalium copia vexatur.
Utramque Wachniae speciem in tabula (XVI, XVII et XVIII.) mea secunda
tertia et quarta ad vivum pinxi earumque anatomen insequentibus exposui. Wachnia
macrocephala, quam Gadi macrocephali nomine specifico designavi, rictu oris
amplissimo , capite maximo latissimoque satis superque distinguitur, altera
minor lusco affinis corpore proceriori et forma gracili nec non hiatu oris angu-
stiori et capite minori a priore differt, eamque Gadum gracilem dixi. Wachnia
macrocephala Callariis affinis , sed capite majori et latiori, radio pinnae
*) iron ex voto celefcerrimi auctoris simul cum descriptione et tabularum explicatione
récusa adjecta est. Tilcsius,
-ventralis sscundo in setara incurvatam elongato, non maculata, apertura bran-
chialis amplissima , membrana branchiostega radiis utrimque sex crassiusculis
cartilagineis instructa latissipia, sternum velut amiculum ambiente teg'tur.
Ex schedis Stellerianis, in quibus piscem nostrum nonsolum accurate descrip-
tum sed etiam structuram et situm partium internarum .ejusdem, dissectionibus
anatomicis illustratam inveni , consensum observatoris oculatissimi pum meis
observationibus Septuaginta annoruin intervallo institutis intellexi, ita , ut
quasi ipse icones ad descriptiones StelLeriana comprobandas delineasse mihi
videar. Allegavi itaque easdem et in hoc, et consultius duxi disliuctionibus et
comparationibus insistere, quam denuo describere.
Gadorum species illae , quibuscum Wachnia Camtschatica qnodammodo
convenit, suat lusaa e t Callarias (Bloch, icon. Tab. 6 3 .) a quibus tarnen noster
notis pluribus specialibus iterum distinguitur. Callarias enim corpore gaudet
maculato .vel guttato ; radio' yero pinnae ventralis in setam elongato omnino
caret, a dusco squamis majoribus tecto , cauda forcipata ac pinnis ventralibus
brevioribus instruclo , Wachnia nostra macrocephala per rictum oris amplissi-
mum differt et Wachnia gracilis per corporis proceritatem e t lineam lateralem.
Reliquis Gadorum speciebus luculentiores et potiores notae adhuc insunt.
Aeglefinus v- g. vel Hadok Anglorem caput elevatum, lineam lateralem rectam
maculam nigram ad exortum ejusdem , pinuara ventralem absque radio setoso
breviorem prae se fert, Morrhua praeterea maculata squamis majoribus tecta,
Mt'rlangus cirrho mentali destitutus est ejusdemque linea lateralis .recta pinna-
que analis anterior praelanga. Minutus, Francogallis Toffider dictus , etsi
cirrho instructus, tarnen iisdem cum praecedenti differentiis a Wacbniis differt.
Barbatus j gibbosus , pinnas faaciis omnino fimhriatas , radium vero in pinna
ventris setosum verum non habet. Ex hisce comparationibus demonstratur,
Wachnjas Camtscbaticas peculiaxes esse Gadorum species , quod etiam ex intuitu
iconum elucet.
•Nawaga Lepechini (N'ov. Comment. Petrop. XIV. 4 3 5 . t. II. XVIII. 5 i2.
not.) non est peculiaris Gadi species sed potius varietas Gadi Callarias, qualis
etiam in Systemate ichthyologiae Blochii a Schneidero edito ässumta est, Arte-
dii Gadus est (vid. ej. Synon. p„ 3 5 . sq. i j idem est Callarias iinnaei (gen.
i 5 4 - spec. 2 .) quod jam celeberrimus Koelreuter (in Nov. Comment. Petrop.
Tom. XIV. p. 484. t. XII.) demonstravit. Altera vero a Lepecbino descripta
Gadi Species, Saida nempe , disiincta est et peculiaris, Nonsolum in man
albo .sed .etiam in divi Petri et .Pauli portu Camischatioo tales Gadi lusci
24