
2 9 § ----------1
facile fert; vivit enim in puris et impuris, imo subsalsis primus semper
est desertorum vel noviter exortorum lacuum et stagnorum colo-
nus, cujus in Isetensibus campis praesertim crebra sunt exempla.
Hyeme acervatim torpent in fundo aquae, nee in lacubus , qui ad
fundum usque conglaciantur, facile pereunt ; etenim nive obruti et
aqua frigida hyeme perfusi atque glacie incrustati transmitti longe
possunt et in frigida aqua, liquente nive, denuo reviviscunt. In la-
cubus ad Lenam circa Jakutzk hyeme retibus plane torpidi extrahun-
tur, et selectis majoribus, reliqui aquis redduntur verno tepore revi-
vituri. Ipse in oppido Selenginsk vidi Carassios e Lacu recenter
depromptos et cellae glaciali illatos usque ad tertiam diem extra
aquam vitam continuasse. Hine non pro Fabulis habendus locus
F l i n i i (hist. nat. lib. IX. cap. S7.) gin Ponti regione apprehendi
„glacie piscium maxime Gobiones, nonnisi patïnorum calore vitalem
motum fatentes“ et illud O v i d i i (Trist. III. eleg. ia.
Vidimus in glacie pisces haerere ligatos ;
Sed pars ex illis turn quoque viva fuit.
Not . Pulcherrimi et aurati Carassii in stagnis deserti caspici
secundum Rhymnum fluv. et mirae pulcritudinis maxime in rivo
salso ( Solaenaja ) eundem prope oppidum Cosaccomm influente. In
lacu Itkul camporum ad Isettum, Iimoso, triplex Carassiorum varie-
tas colore, scilicet: vulgari cinerascente, obscuriore subfusco et pal-
lido flavescente. — Circa Tjurnen in lacu quodam dantur magis ob-
longi, teretiusculi, Carpionibus subsimiles.
212. CYPRINÜS Perenurus. TAB. LXVI. fig. 2-
C. microlepidotus, cauda biloba, pinnis inferioribus rubris, dor-
sali octoradiata inermi.
Phoxinus squamosus lacustris, Steller, obs. MS.
Rossis ad Lenam Munda, Munduschka.
Jacutis Mungur -balyk. Jucagiris Mundapanti.
Laëtissime multiplicatur in lacubus et stagnis circa Lenam,
terra nigra vegctabili sale xylvestn florida aut etiam turfacea stratis,
cujus indolis feré tota est plankies circa Jacutiam. Capiuntur per
totam aestatem retibus ac nassis catervatim,. Russorum pariter ac Ja-
cutorum gratissimus cibus; elixati jusculuxn lactescere faciunt; a Jacutis
plerumque in verulis ligneis extempore assantur. Cito admo-
dum multiplicantur et crescunt, unde omnis vulgo magnitudinis in
retia incidunt. Hyeme minus quidem torpent quam Carassii, atta-
men conglaciati, in aqua frigidula reviviscunt. In citeriore Sibina
ignorantur. Possunt facile confundi cum Tineis junioribus, quibus
adulti sunt simillimi. Juniores Phoxini speciem aliqualiter referunt.
Descr. Piscis nunquam quinquepollicari major, forma quodam-
raodo Tincae, crassiusculus, ventricosus, squamis minutis tectus.
Caput crassiusculum, fere trochiforme, rostro obtuso, verticé pla-
niusculo. Oculi majusculi, convexi, iride aurea, Nares utrinque
duplices medio inter pupillam et rostrum, septo membranaceo discre-
tae. Labium superius oris emissile, inferius incidens in maxillam
superiorem, vix brevius. Opercula branchiarum arete applicata";
Flabella branchiostega tritegulata. Corpus lateribus convexum, dorso
crasso, rotundato, olivaceo, squamarum aureolo colore et parvitate
Tincam referens. Venter late albus, subargentatus, Linea lateralis
ab hiatu branchiarum desuper descendens, versus ventrem sensim